|
At cum senex e vita decessisset, etsi modestia singulari
prediti essent iuvenes fratres, hereditatis tamen huiusmodi splendidissime
lautissimeque cupiditate quadam agebantur, eaque cuique gloria iam tum quidem
pergrata futura esse videbatur, si id assecuti essent, ut se hoc pacto inter
fratres virtute primarium diiudicassent. Sed quod ingenue educati et optimis
moribus imbuti essent, ne ulla inter eos contentio gravior exoriretur, neve
etiam minime inter eos altercationes vulgarentur, seniores familie sue viros
integerrimos et severissimos convocarunt, apud quos suam quisque causam
pacatissime disceptaret. Constituta deinde die, considentibus patribus, qui
maior erat natu Mitio huiusmodi orationem habere instituit: «Ni exploratissimum
apud me esset, patres, coequata vos parique in quemque nostrum benivolentia
esse affectos, ut neque a me neque ab reliquis confratribus meis amplius
quicunque ad amorem erga nos vestrum accumulandum desiderari possit, ni item id
palam cognitumque esset eam in vobis esse animi equitatem insitam innatamque
iustitiam, ut minime unquam commissuri sitis gratificando aut favendo, ut
precipuas ullius partes suscepisse videamini, fortassis hoc loco precibus apud
vos in me commendando eniterer rationesque adducerem, quibus apud vos persuasum
relinquerem non hanc esse inter nos disceptationem susceptam, quo ornamenta
vestium et coronam a patre relictam vehementius affectemus, sed potius ut ipsum
virtutis meritorumque nostrorum de vobis vestium iudicium excipiamus, quo et
quantum quisque nostrum ad integram perfectamque virtutem propius accesserit,
et pro sua modestia quisque noster quantum apud vos acceptissimus sit vestra
approbatione et iudicio intelligamus. Iam ne esset quidem in me recta modestia,
patres, parumque me prudentem exhiberem, si preter equitatem non medios communesque
arbitros sed partium hac in nostra causa suffragatores vos futuros expectarem
aut expeterem. Quam quidem rem, patres, cum vos moris optimi atque omnis
honestatis observantissimos et religiosissimos novi, neque peto neque impetrari
posse reor. Tantum, spero, hac vestra mirifica humanitate, ut facitis, dicentes
nos deinceps attentissime audietis. Quod si nostra in disceptatione aliquid
fortassis dicentibus nobis exciderit, quod quidem severitati vestre parum
convenisse videatur, petimus, patres, non id studiis immoderatis vincendi sed
concertantium omnino non usquequaque improbate consuetudini adscribatis,
siquidem inter ingenia paulo promptiora et ad dicendum parata agitari causa
perraro aliqua sine vehementia potest.»
|