Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Uxoria

IntraText CT - Lettura del testo

  • Uxoria.
    • -7-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-7-

 

«Dico, patres, eum fore me non ultimum, de quo apud vos eam affirmasse opinionem deceat, ut non me vestra singulari erga me gratia et benivolentia indignum habendum censeatis. Vobis enim apud quos etatem vixi, mea omnis satis vita perspecta et cognita est, ac meministis quidem ut ipse studiis rerum difficillimarum me ab ineunte etate omni assiduitate et perseverantia dederim, perque etatem elaborarim ut cultu virtutum et industrie meritis annos exuperarem, vestreque de nobis expectationi multo satisfacerem; grataque vobis fuit mea erga vos observantia perpetuaque reverentia, et quod patri obsequentissimus semper fuerim, quod eius voluntati morem gesserim, quod dictis volens ac lubens steterim, sepe collaudastis. Sed non illud ausim ullo in huiusmodi virtutis genere meis me fratribus anteferre commemorando: fuere et illi per etatem simili omni in laude eque digni benivolentia et admiratione. Sed a fortuna que propria mihi diversaque adiecta materia extitit, in qua omnem ipse virtutem exprimerem atque exercerem, hanc igitur, reliquis nostris communibus meritis, patres, posthabitis, quam potero breviter recensebo, neque diffido, assequar ut me unicum primarium statuatis, quem totis benivolentia et gratia prosequendum amplectendumque iudicetis




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License