|
«Repetite, queso, memorie, patres, quenam mihi fuerit uxor pre
aliis importuna contumacique natura, mente inconstanti ac levi, lascivo ingenio
atque petulco, animo denique elato ac nimium superbo. An non quantum illius
causa animo ipse pertulerim acerbitatis meministis, mulierem rixosam, malignam,
obstinatam, que ut primum nostris sub tectis subcessit, vos, patres, partim
admiratio illius petulantie et mee patientie, partim nostri misericordia
plurimum habebat? Missa facio que verba immoderata, inconsiderata, quas
assiduas et acres obiurgationes, quas futiles et inanes expostulationes passim
totis theatris et angiportibus habebat querula semper mulier et importuna;
missaque denique reliqua huiusmodi facio quibus, ut videre licuit, sese illa
mihi assiduam duram atque intractabilem obiectabat. Longum ea esset referre
atque, ni fallor, odiosum ab nostroque instituto alienum, qui quidem ex
vituperio aliorum nobis laudem excerpere non didicimus. Hoc affirmo: animi mei
equabilitate modestiaque omnes illius muliebres, quod pauci volunt rarissimi
novere, ineptias ferendo substuli, et quod vix credibile dictu est, quod et vos
admirari solebatis, dicacem ipsam, asperam furibundamque mulierem placabilem,
facilem mansuetissimamque reddidi. Et qua in re nullus ferme inventus est
maritus adeo maturi et bene compositi animi, quin illico exasperetur precepsque
ad iracundiam feratur, mea me in re ita gessi, ut quid in me sit prudentie,
equitatis, modestie animique roboris atque firmitatis probe ac pulchre
explicarim. Neque mea huc in medium verebor gesta omnia adducere quo liquidius
meas vivendi rationes studiaque virtutis aperta vobis atque explicata
relinquantur. Etenim si nullum dederis usque adeo turpe dictu facinus, quod
audire nequeas, honeste cum loco et tempore proferatur, nostra procul dubio
morum institutorumque nostrorum enarratio, cum huiusmodi futura apud vos sit ut
neque defunctis neque vitam degentibus, nobis hac presertim in re a culpa
solutis et liberis, molestiam ullam ob infamie aut dedecoris notam afferat, non
aspernanda erit quin equissimis a vobis animis audiamur.»
|