|
«Ego, patres, cum esse in uxore mea servandi nominis et
decoris studii cureque minus quam nuptam matronam deceat nossem, dies complures
pro re animo ipse mecum consultabam, ac ne apud alios quidem que animis
volutarentur meis explicari posse commode arbitrabar, measque esse
sollicitudines istiusmodi intelligebam ut in obscuro et abdito contente nihil
ad lacessendum roboris aut virium haberent, palam autem exposite dedecus
ignominiamque propere essent allature, mecumque ita disceptabam: enim et quonam
potero id pacto uxori, quam mihi sint mores eius ingrati, ostendere? sin solam
seclusis arbitris castigaro, facta dictaque sua obscena, ut par est,
vituperaro? Quid egero? Intolerabilem illico domi rixam excitaro. Irritata
mulier, ut levis est, pertinacis iracundie indignatione et odiis excandescet,
omnem familiam furibunda exagitabit; audientur passim querimonie, deplorationes,
declamationes diem primum execrantis quo primis hymeneis ad penatis nostros
adiit, apud quos non veluti nupta apud virum frugi vivat, sed veluti vilissimum
mancipium me unum perferat, cui sit omnis eius animi voluptas gravis. Quid
preterea si suos adeam? An non id erit omni ex parte incommodum atque
invenustum? Quid ita? nempe quia, siquid incerti adtulero, affines artibus
astutie ab veterana et ex subsidiis opitulante matre mulieri edocte, nostram
iniquitatem et suspicationem incusanti, plus quam nobis fidei adhibebunt.
Iidemque, dum suorum domestica infamia erit gravis et permolesta, nihil se
istiusmodi posse suis in rebus uspiam suspicari ostentabunt, ac morosi
affirmabunt preter me, qui eam in sua familia immeritam nominis turpitudinem
inseram alium preterea fuisse repertum neminem, qui quidem suorum mores usque
adeo impudenter vituperarim, suosque denique omnes dicent perpetua pudicitie
laude claruisse, casteque atque religiosissime sua in familia virgines in eam
diem educatas fuisse, ut in quamvis familiam deducte sint cum ob ceteras res
tum maxime ob insignem pudicitiam celebrentur.»
|