Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Uxoria

IntraText CT - Lettura del testo

  • Uxoria.
    • -10-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-10-

 

«Quid item si meo instituo perseverarim, ut uxori alienum a se gerere me animum pre me feram? Quid tum illa? An non ut iniurias prosequatur obstinata indies novam ipsa suspitionum vim excogitabit atque exaggerabit nostraque cura et sollicitudine ovans totis fenestris et angiportu et trivio lasciviet? Denique esto id ut eam certis et manifestis indiciis esse impudicam apud me compertam habeam, quid ipse consilii capiam infelix? Utrumne serio rem suis atque ordine explicaro? Quid ni? Immaturum. Nam dicent quidem neque primum me parili in causa neque solum fore, quem alienus solicitator affecerit, eoque redibunt ut admoneant ex huiusmodi feminarum inconstantia et lascivia aliud ferme nullum haberi incommodum, quam ut rumor aliquis sinister in plebe exoriatur. Hunc idcirco sibi recte consuluisse, si quis ille sit, qui nullam in iram ob id proruperit, ut rem sibi sua ineptia graviorem fecisse postea penitendum sibi sit. Postremo edicent, si quid honori suo faveam, si quid item communibus laudibus et fame nostre esse prospectum velim, maximopere caveam ne is ipse sim qui quidem plebem tanti dedecoris testem fieri velim




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License