|
«Quid igitur consilii tunc erit ut capiam? Impudicane vivet
apud me et impunita uxor, ut per ignaviam meam insolentior indies licentia
abutatur? Quid si penas desumere instituerim? Durum. Non enim sine solicitudine
gravique molestia, non absque meo et fortunarum et capitis periculo rem ex
animi sententia perficere licuerit. Hoc sentio. Denique quid postremo cum penas
dederit, quid nobis emolumenti assequar, preter quam ut cum mihi ab his
omnibus, quibus erat illa cara, odium et inimicitias pararim, tum liberis meis
hereditatis loco a matre turpe nomen atque insignem notam relictam doleam?
Prestat igitur dissimulare et que videas non videre, siquidem indomitum animal,
ut aiunt, mulier frenari nusquam potest. Quid proderit curiositas ubi te nimium
investigasse peniteat? Quare prudentis mariti esse hoc statuo tantum, quoad in
se sit, uxori prestare occasionis ut, si quid illa forte sinistri animo
susceperit, libere absque molesto ac dicaci aliquo interprete sue queat libidini
obtemperare. Si erit mens impudica illius, minori cum fame iactura peccabit.
Sin pudens et honesta, facilitatem iterum atque iterum admirabitur atque
adamabit, obsequetur; conducetque delatores refutando et non audiendo
assuefacere ut minus eos delectet posthac de rebus incertis mihique
ingratissimis historias adornare. Nam cum apud me hominem haud omnino stolidum
et tardissimum uxorem meam comiter et benigne non secus quam pudicissimam et
probatissimam haberi oblocutores animadverterint, quis erit qui in nostra re
uxoria maledicos, quid conveniat, plus quam nos, quos in reliquis rebus
solertes et perspicaces admodum novere, intellexisse censeat?»
|