|
«Itaque istiusmodi mecum disceptabam. Et quam preclarum fuit
hoc consilium meum, quam equitatis, rationis atque omni prudentia
refertissimum, tacendo dicacem, dissimulando levem, cedendo mulierem importunam
ferre! Et, superi optimi, quante utilitates ex hoc uno honestissimo consilio
omnique molestia vacuo consecute sunt! Factum enim est ut de me uxor ita
sentiret atque predicaret hominem esse neminem quem eque ac me omni officio
ipsa merito prosequeretur. Idcirco sese ac si mecum acre amoris benivolentieque
certamen suscepisset, facilem, tractabilem, mansuetam mitemque exhibebat, atque
ad omne obsequium volens et lubens presto aderat, suaque de me apud notos
commemoratione, quoad in se esset, consequebatur ut eorum erga me studiis addi
aut desiderari amplius nihil posset. Quaque licentia se apud me plurimum valere
intelligebat, quantum videre licuit, ita utebatur ut solis amatoris preludiis
facile contenta esse videretur. Id cum ita esse intelligebam, indies, ut par
fuit, dedita opera uxori me minime durum, minime tristem maritum exhibebam. Nam
in hanc si me difficilem virum prebuissem, quacum dies ac noctes meam fuerim
etatem acturus, sive spreta coniugis gratia quippiam pervestigassem quod, ut
futurum quidem erat, refertissimum fuisset acerbitatis, proculdubio
adscribendum id quidem foret immanitati atque stultitie.»
|