| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| Leon Battista Alberti Uxoria IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
-13-
«Ea idcirco probe prudenterque omnia repetebam, que maritis quibusque frugi animo infixa atque insculpta gerenda sunt: natura femmina leve, inconstans, atque idcirco pronum atque proclive ad omnem lasciviam animal. In omni mulierum genere deformem nullam adeo reperies, que non plurimum opere studii cureque ponat, ut oculis volgi placeat seque demirari vehementer gaudeat. Idque mulierum est ingenium, ut eum nequeat non diligere et magni pendere, a quo admiretur. Expectatissimam enim, dum spectatur, forme gratiam mulieri sibi referri arbitratur et gaudet in partemque muneris, dum contemplamur, deputat.» |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |