|
«Sed iuvat pro mea vetere consuetudine hac in causa esse quam
remissum, et parem moribus orationem habere, ut hactenus vidistis, simplicem,
sedatam nullisque lenociniis aut dicendi fuco adornatam. Essent fortassis hoc
loco aliqui gloriosiores qui rogarent: et ubinam maritum huiusmodi compertum
dederis, in quo tantum consilii, equitatis mansuetudinisque, placabilitatis,
modestie, perseverantie, firmitudinis roborisque animi vigeat, ut iniquam
ineptam arrogantem insolentissimamque mulierculam domi benigne ac comiter annos
integros ferret? An facile reperiri poterit vir huiusmodi qui constantem
perennemque in degenda vita rationem, multis adversantibus, infinitis in
diversas partes suspicionum et curarum animum trahentibus, non deserat, sed
ordine et modo in suscepto instituto perseveret, neque se quoquam distrahi
patiatur, quo infamie aut turpi cuipiam rumori ad se aditus patefiat,
ferendoque tacendoque dissimulandoque sibique imperando nihil committat, ut
festinum precepsque consilium non aspernasse uspiam peniteat, ut dicendum
postea sit non fere a me hoc admissum mallem. Grandia hec, patres, atque
perrara. Ceteri, quamvis graves et compositi mariti, omni vel minima suspicione
excruciantur. Si spectat uxor, si spectatur, si gestit, gravem et sibi et his,
cum quibus degunt, vitam agunt. Me neque levissimi uxoris gestus neque
muliebris petulantia vel impudentia commovere unquam, ut in animo sinistra
aliqua de coniuge suspicio intumesceret. A me omnes istas ineptas
maleconsultorum hominum curas abdicavi, putavique uxorem eiusmodi esse, ut
volebam, et volens tuli, quam habebam. Hoc qui contrafecerit delirat.»
|