Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Uxoria

IntraText CT - Lettura del testo

  • Uxoria.
    • -16-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-16-

 

«Quod si maiore dicendi copia quispiam hunc locum exornasse cupiat, novi quas suas dicendi vires ostenturus sit. Mitto cetera: eo deveniet ut affirmet in castris armorumque expeditionibus, ubi primas sibi fortuna partis vel magis quam virtus ipsa vendicat, unam diem aut potius horam, unicum consilium, unam tantum operam, solam unam victoriam omnem solere vitam fama nominisque claritate gloriosam reddere. At nobis perpetuos annos, singulos dies, omnes opere, cuncta consilia perpetuaque certatio ad virtutem fuit exposita, in horas pro rerum eventu et magnitudine consilia ex tempore innovata, impetus rerum adversarum summa vi et viribus exceptus, peiora si qua imminebant evitata, cara queque aderant integra et intacta servata a me sunt summa industria incredibili diligentia maximo labore plurimisque vigiliis. Qua sua propriaque in laude alius fortassis huiusmodi quispiam gloriaretur ad accumulandamque gloriam faceret, quod non manu aut presidiis multitudinis, non temporibus obsecundantibus, non locis iuvantibus, non favente publica privataque fortuna sua, non extrinsecus petita virtute, preclarum hoc facinus consistat, se suis auspiciis, suo ductu, sua bene directa et deducta vite ratione, suo integro et probe acto officio, solus unus ipse omnia hec, fortune iniquitatem malos de se rumores surgentem increbrescentemque infamiam suppresserit, cohibuerit, extinxerit. Et haud scio an his omnibus postponendum sit quod sine imperio et severitate mulieris ineptias coercuerit, libidinem frenarit, arrogantis insolentiam atque immanitatem moderarit. Similia his complurima qui eloquentia delectaretur amplificande laudis sue gratia suique ponendi in admirationem adduceret. Mihi autem ita visum est plus nihil quam simplex nudumque meritum nostrum exponere in medium, quo in tota mea oratione hanc spem de vobis habui, ut mihi ipsi persuaserim tantam in vobis, patres, fore prudentiam, tantum ingenii ut nullis ornamentis dicendi, si quid emeritus sum, id palam prolatum a vobis, hoc ex sese impetrasse debeat, ut honestiorem me, quod expecto, vestris sententiis reddatis».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License