|
«Uxorem, frate, levem, elatam contumacem atque acrem quidem
habuisti. Mihi item evenit ut coniugem insolentem, preposteram, efferatam
pervicacemque experirer. Ac nobis quidem, patres, defuncte quoque uxoris mee
argumentandi gratia recensere huiusmodi queso liceat. Tametsi quid est quod hac
in re, mi frater, propriam nobis aliquam iniquam contigisse fortunam deputem?
Comune hoc innatumque mulierum generi vitium: est lasciva, inconstans,
importuna, superba, querula, procax, pertinax. Tunc enim propria et a comuni
sorte aliena marito fortuna obtigisset, ubi congratulari superis liceret quod
apud se modesta, facilis ac nequicquam in ferendis disseminandisque in familia
odiis ac dedecore dedita conviveret. Rarum hoc, mi frater, inauditum. Neque est
mulierum moris amicitias carasque concordias animorumque coniunctiones, quoquo
media consideat loco, non discidisse, non disturbasse, disperdisse. Idque ita
si pervestigasse iuvat, fortassis evenit partim quod natura est ad flagitium
feminina propensa, prona et percupida, partim quod equanimitatem
equabilitatemque mentis illarum assiduis et percallidis insimulationibus
obsessis servare perdifficile est. Ita fit ut, cum hec odiis disseminandis nunquam defatigatam se exhibeat,
hic tum in terram concussus commoveatur et conruat. Enim
vero, mi frater, tulisti vagam, futilem, ludibundam. Ego duram, asperam, semper
tristi supercilio estuantem, nunquam ad obganniendum ad contumelias inferendas
non alacrem et armatam pertuli. Tuo ex consilio te fructus, quietem,
tranquillitatem, in familia gratiam apud suos assecutum gaudes; res difficiles,
graves molestias, discordiam familiarem, odia, inimicitias evitasti. Apud me
autem plus fame nominisque tuendi cura quam, que recensuisti, omnia aspera et
acerbissima, valuit. Atqui apud me, cur id ita egisse pigeat, ne adhuc quidem
constat, neque me viri fortis officio functum fuisse parum unquam delectabit.
In eo tua fuit cura exposita ut nollet, mea ut nequiret uxor dedecore suo
familie nostre candorem splendoremque contaminare aut offuscare.»
|