|
«Quibus in rebus uter tandem sibi nostrum rectius consuluerit,
non est ut longius apud hos viros sapientissimos contendamus. Etate enim et usu
quenam sit in muliebri sexu volubilitas, quantum nequitie, quid perfidie,
quantum denique temeritatis et audacie satis novere, neque eos preterit a
primis usque annis eo esse ingenio preditas mulierculas eaque cum mente
adolescere ut omne suum studium, operam, diligentiam, omnes conatus, omnes
cogitationes, omnes postremo sensus hac una in re consumant, ut lascivie
artibus et incontinentie placeant. Quodsi illud requiras ut optatissima et
maiorem in modum dulcissima Veneris furta ad que totis animis contendunt potiri
negligant, si sapis, non tu illi peccandi potestatem et licentiam dederis, sed
penitus ademeris. Namque plures, que negent, mulieres offendes, dum sue
libidini obtemperare nequeunt, quam si queant. Etenim si, que asservantur, id
elaborant ut animum ex sententia compleant, quarum id erit arbitrii, ut queque
collibuerint possint, an non loco ille ut licebit volent?»
|