|
Itaque aiebat Trissophus gratum idcirco sibi iam pridem suum
fuisse consilium, quod quidem fratres dicendo effecerint ut hodierna die
vehementius approbaret, a quibus id ita esse, dum orarent, aptius
intellexisset, ut hactenus arbitrabatur: fratribus dum sue secum in vita uxores
adfuerint, animi letitiam aut vacuitatem relictam fuisse nullam. Et se idcirco
dignum putasse laude qui annis plus x non ut fratres voluntariam et sponte
susceptam erumnam sed sine dubio omnium laboriosissimam et pernecessariam
provinciam exercuerit, a qua tamen quod honestissima fructuosissimaque esset,
neque suasionibus neque precibus neque minis neque re aliqua cedendum esse duxerit,
ac suam quidem, quam non unica muliercula sed universus prope mortalium cetus
temptarit, patientiam et firmitatem omnium maximam et longe incredibilem
extitisse. Hinc enim parentes, illinc fratres reliquive domestici suadendo,
iubendo rogandove, ne uxorem ducere recusaret, iterum atque iterum adstitisse,
neque defuisse qui minitarentur, si in ea sententia perseveraret, fore ut pro
incognito haberi se Trissophum a patre atque alienum intelligeret. Accedebant
affines, conveniebant cognatorum caterve, audiebantur convicini, hortabantur
familiares qui mediis in iocis et in voluptatibus sermones de re uxoria
introducerent. «Denique et noti et ignoti omnes circum obsidebant,
obstrepebant, contendebant ut hoc familie nostre pro patris expectatione, pro amicorum
desiderio, pro meo officio boni et obtemperantis filii munus darem, ne me
inexorabilem hac in re, ne durum, ne pervicacem preberem». Itaque non sibi
quidem a domestica vexatione ad convicinos et familiares tutum fuisse
profugium, nullum fuisse relictum locum satis adeo molestia vacuum, quo se
abderet. Ita et triviis et angiportibus et theatris et templis publicisque
omnibus atque privatis diversoriis omnis ferme mortales quasi dedita opera
certatim rem uxoriam suadendo sese odio dignos obiectasse, offirmate tamen in
eos semper sese habuisse sapientie. Etenim cum et hanc marito benignissimo et
amantissimo nuptam et hanc alteram mirifica inauditaque custodia observatam non
usquequaque matrimonii iura et connubii religionem servasse animadvertisset,
sed alteram inexplebili flagrantique libidine preditam novo indies amatore
delectari, alteram nullo posse metu coerceri qui genitale impudentia sua thorum
commacularet, suscepisse in animum id se, Trissophus aiebat, ut quidvis a patre
potius quam uxorem posset perpeti. In ea tamen expostulatione parentes atque
fratres sibi ferendos fuisse, ut plane pertulit animo nequicquam molesto aut
acerbo. Cum huiusmodi complura disputasset, tandem porrecta manu:
|