|
«An non, o fratres - eos contuens inquit - mecum vobis prebui
cuius modestiam lenitatemque et mansuetudinem dignam duceretis admiratione?
Siquidem pro tanto vestro in me tedio neque apud vos neque apud mortalium
quenquam turbatior uspiam videri volui. Cum sat superque esse statuebam multas
ac prelongas conciones vestras unicis verbis refellere, 'uxorem non duco';
cumque ceteras complures et imprimis has ipsas quoque quas adduxi rationes
consulto obticebam. Noveram quidem quenam subinde vestre forent future
argumentationes. Huiusmodi: 'Non tibi sortem, o noster frater, quam nobis
equiorem obtigisse volumus’. Sic, opinor, respondissetis. Eratque ineptum et
incommodum futurum si que tu partim odisti nosse, Mitio, partim clare atque
delucide didiceras et probe tenebas, enuntiassem. Tibi autem, omnium
diligentissimo et perspicacissimo Acrinno, de uxore adduci nihil posse
abitrabar, quod tibi ulla esset ex parte incognitum aut non usquam iam pridem
clarum delucideque perspectum. At vos, patres, quidnam censetis, nostrum an potius fratrum meorum
rectius fuisse consilium? Tu, Mitio, ne obtundentis
muliercule ineptias domi perferres, quid egisti? Apud extraneos ingrata et
iniocunda pleraque de te audire tulisti perparum moleste. At Acrinnus noster quid tum? Ne in coronis civium de te quicquam illepidum recenseretur intra lares
penates infinitam discordiam assiduosque tumultus confovisti. Videor iam nunc
videre, ut illius presentia commovebar, bacchantem totis tricliniis mulierem,
hominum deorumque deplorantem iniquitatem, accusantem fortunam, seseque
inculpantem quod diutius possit huiuscemodi in vita superstes esse, quod lucem
tantamque suam intueri miseriam non oderit; neque se et dote et forma sua id
tantisper meruisse ut se fratris uxor omni felicitatis genere exuperet: 'vivit
illa et solute et libere: ego multo quam vilissimum mancipium in conditione
versor deteriori, cui quidem nedum proloqui et confabulare, ut ceteris
ingenuis, sed ne spectare quidem nec ridere nec complorare nec denique tussire
ex arbitrio liceat'. En
vestras laudes, o fratres, en fructus consilii vestri. Sed
non hic insisto. Consilii autem nostri qui fuere fructus, superi boni?
Principio quidem id me assecutum letor ut cum mulier nulla nostra facilitate
novis indies sectatoribus se prostituerit, tum et nullam operam ob meam
duritiem dederit ut sua voluptate et mea ignominia de nobis vindictas summeret.
Illudque postremo a nostris laribus longe abfuisse fortune mee congratulor quod
pro me introducta nulla est que plures infamium et libidini sue opem
auxiliumque prebentium familias nostro sumptu pasceret.»
|