Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Uxoria

IntraText CT - Lettura del testo

  • Uxoria.
    • -25-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-25-

 

«Itaque his, ni fallor, apud vos dictis longeque gravioribus pater uteretur. Sed non omnia prosequor. Cupio apud vos viros sanctissimos disputator videri minime immoderatus, in fratres presertim quos eque atque ipsum me amo, atque virtutis mee non minus quam benivolentie gratia, ipsi ut me ament perpetuo, ut hactenus peregi, contendam. Sed de meis meritis ne longius provehar, hoc tantum a me non usquequaque fore pretermissum iuvet. Etenim, o patres, si quid est quod tota istac in re uxoria fratrum meorum consilium comprobetis, id ipsum in me quoque probetis necessene an non sit, animadvertite. Ego, patres, is sum qui neque duras domi contumelias pertuli, neque ut in nostris matrona laribus lasciviret sivi, neque ut ullo pacto familiam nostram mulieris cuiusvis scelus dedecoraret uspiam permisi. Quod vos si in hac re perseverantia constantia firmitasque animi delectat, si tanti interest bonum maritum fuisse habitum aut manu castam tenuisse uxorem, in nobis adversus omnium hominum turmas obfirmata immobilis perennisque fugiende ab uxore turpitudinis et integre de nobis fame servande ratio viguit. Cum me tot puelle virum, tot parentes generum, tot cives affinem deposcebant meque sibi hinc adiunctum expedire plurimum arbitrabantur, cumque vos, frates, hortari non desinebatis, an deerat in me quippiam quominus maritus ipse plane optimus diiudicarer? Persuadentes tamen trahentes vimque prope afferentes vos atque reliquos ut connubii pestem subirem optimo unico meo consilio frustratos reddidi. Non dos opulentissima, non affinitas nobilissimarum prestantissimarumque familiarum, non forma puelle, non proposite amplitudinis, non magistratuum honorumque expectationes, non fortunarum ostentate copie, instituti mei firmitatem atque constantiam labefactare, aut uspiam convellere potuere; eoque pacto nostros privatos lares immani monstro detestabilique omnino muliebri et publicos cetus atque fora et theatra omni sinistro rumore vacuos expiatosque servavi».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License