| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| Leon Battista Alberti Uxoria IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
-9-
«Ego, patres, cum esse in uxore mea servandi nominis et decoris studii cureque minus quam nuptam matronam deceat nossem, dies complures pro re animo ipse mecum consultabam, ac ne apud alios quidem que animis volutarentur meis explicari posse commode arbitrabar, measque esse sollicitudines istiusmodi intelligebam ut in obscuro et abdito contente nihil ad lacessendum roboris aut virium haberent, palam autem exposite dedecus ignominiamque propere essent allature, mecumque ita disceptabam: enim et quonam potero id pacto uxori, quam mihi sint mores eius ingrati, ostendere? sin solam seclusis arbitris castigaro, facta dictaque sua obscena, ut par est, vituperaro? Quid egero? Intolerabilem illico domi rixam excitaro. Irritata mulier, ut levis est, pertinacis iracundie indignatione et odiis excandescet, omnem familiam furibunda exagitabit; audientur passim querimonie, deplorationes, declamationes diem primum execrantis quo primis hymeneis ad penatis nostros adiit, apud quos non veluti nupta apud virum frugi vivat, sed veluti vilissimum mancipium me unum perferat, cui sit omnis eius animi voluptas gravis. Quid preterea si suos adeam? An non id erit omni ex parte incommodum atque invenustum? Quid ita? nempe quia, siquid incerti adtulero, affines artibus astutie ab veterana et ex subsidiis opitulante matre mulieri edocte, nostram iniquitatem et suspicationem incusanti, plus quam nobis fidei adhibebunt. Iidemque, dum suorum domestica infamia erit gravis et permolesta, nihil se istiusmodi posse suis in rebus uspiam suspicari ostentabunt, ac morosi affirmabunt preter me, qui eam in sua familia immeritam nominis turpitudinem inseram alium preterea fuisse repertum neminem, qui quidem suorum mores usque adeo impudenter vituperarim, suosque denique omnes dicent perpetua pudicitie laude claruisse, casteque atque religiosissime sua in familia virgines in eam diem educatas fuisse, ut in quamvis familiam deducte sint cum ob ceteras res tum maxime ob insignem pudicitiam celebrentur.» |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |