| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| Leon Battista Alberti Uxoria IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
-11-
«Quid igitur consilii tunc erit ut capiam? Impudicane vivet apud me et impunita uxor, ut per ignaviam meam insolentior indies licentia abutatur? Quid si penas desumere instituerim? Durum. Non enim sine solicitudine gravique molestia, non absque meo et fortunarum et capitis periculo rem ex animi sententia perficere licuerit. Hoc sentio. Denique quid postremo cum penas dederit, quid nobis emolumenti assequar, preter quam ut cum mihi ab his omnibus, quibus erat illa cara, odium et inimicitias pararim, tum liberis meis hereditatis loco a matre turpe nomen atque insignem notam relictam doleam? Prestat igitur dissimulare et que videas non videre, siquidem indomitum animal, ut aiunt, mulier frenari nusquam potest. Quid proderit curiositas ubi te nimium investigasse peniteat? Quare prudentis mariti esse hoc statuo tantum, quoad in se sit, uxori prestare occasionis ut, si quid illa forte sinistri animo susceperit, libere absque molesto ac dicaci aliquo interprete sue queat libidini obtemperare. Si erit mens impudica illius, minori cum fame iactura peccabit. Sin pudens et honesta, facilitatem iterum atque iterum admirabitur atque adamabit, obsequetur; conducetque delatores refutando et non audiendo assuefacere ut minus eos delectet posthac de rebus incertis mihique ingratissimis historias adornare. Nam cum apud me hominem haud omnino stolidum et tardissimum uxorem meam comiter et benigne non secus quam pudicissimam et probatissimam haberi oblocutores animadverterint, quis erit qui in nostra re uxoria maledicos, quid conveniat, plus quam nos, quos in reliquis rebus solertes et perspicaces admodum novere, intellexisse censeat?» |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |