|
Etsi nequeam sine lachrimis et merore tam
insignem inauditamque a fortuna perpessam iniuriam animo repetere, viri
amicissimi, nequeo tamen non facere quin vobis, tantopere ut a me perpessum
naufragium enarrem iubentibus, obtemperem; geram vobis morem. At rem audietis
ex me omnium memoria et admiratione dignissimam atque, ut intellexeritis, viri
optimi, quam omni genere calamitatum hoc uno fuerim fortune impetu affectus, ni
fallor, ceteris in locis, quibus fortuna suum gerat imperium, tum multo maiorem
eius ipsius fortune invidiam et inconstantiam fugiendam, ac longe esse
pertimescendam, iudicabitis. Et cupio quidem id posse eloquentia, ut rem ipsam, ut fuerit horrendam,
intelligatis. Nam nos quidem, qui duram illam fortunam perpessi fuimus, quidvis
rerum terribilium possumus aggredi quam rursus navigio et ventis confidere; non
profecto nostram ullis premiis salutem Neptuni perfidie committemus. Tantumque
me habet navigationis odium, ut nedum mare, sed ne eos quidem qui ullis
transfretationibus rem affectent, possim non vehementer, quasi vite salutisque
sue inimicos, odisse. At enim posteaquam vos video maiorem in modum ad me
audiendum paratos, rem quidem ipsam quam potero breviter enarrabo.
|