|
Ea iccirco comite duratum a nobis est,
quoad post multas horas mare ipsum cepit mitescere. Et locus ipse quo reclusi
eramus, fluctibus parumper inundari desiit. Non tamen inde uspiam ut liceret
progredi ullus a conceptis subversa navi aquis locus dabatur. Ea de re primum
nonnihil resipiscere occepimus, locumque ipsum, omni ferramento magna ex parte
eiecto, ut paulum considere liceret coaptavimus, perque rimulas unde tum antea
facessere navis destiterat diligentius siquid se nobis terrarum e conspectu
offerret spectabamus, interque conspiciendum adventantes undas, ne nos funditus
obruerent momentis ipsis, expavescebamus. Tandem cum e regione montes fortasse
aliquos vidisse nos pronosticaremur, tantum in nos petende telluris desiderium
exarsit, ut ceteras inter molestias id esset unum maxime, quod nos non in
postremis excruciaret. Tandem paulum ut oportuit refrigerato desiderio nos, qui
prius sepulti aquis nihil plusquam ut spirandi tantum integra esset nobis potestas
exposcebamus, nunc ab ultimo illo vite diu perpesso periculo facti liberiores
vestes pati madidas haud satis poteramus. Magna iccirco ex parte nudi, et
quantum nobis tum erat fatum rebus omnibus amissis hunc ipsum aliquem sedendi
et quiescendi fore locum datum inter nos congratulandum ducebamus. Longum esset
referre varia illa que sic considerantibus nobis per id temporis nostros in
animos atque sermones incesserint. Nam et dolor amissarum rerum et letitia iam
sese ostentantis salutis et spes et metus futurorum nos dementes et ab omni
pectoris verborumque constantia prope alienos habere occeperat. Accedebat quod
cum insomnes, ieiuni, frigentes languidique contabesceremus, tum et partim
quisque suis malis, partim communi inter nos mutuaque misericordia attriti
confectique vix satis nostri compotes essemus.
|