Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Naufragus

IntraText CT - Lettura del testo

  • 4.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

4.

 

Itaque integre biduum eo pacto pertulimus. Que omnia inter nostra mala durissima et crudelissima, nullum erat quo vehementius urgeremur quam fames. Fame enim eo adducti fuimus, ut mortem obire quam illam ipsam diutius perpeti vitam commodius statueremus. Et in primis barbarus ille infortunii comes, quod et natura ferox et ingenio procaci audacissimoque esset, tantam in sevitiam exarsit, ut rem incredibilem, facinus inauditum et omnium memorabile exsequi aggressus sit. 'O male, uti aiunt, suada fames!' ad aurem enim sese meam barbarus anhelans, pallens, spiritu intremitans et dentibus infrendens adegit, precarique susurrando primum cepit, mox paulum sublata voce etiam convitio exposcendo instabat, uti puellam ipsam comitem interimeremus qua depasceremur. Puella, cum de capite agi subaudiret, non est referam quantos luctus innovaret. Mihi vero execrandi facinoris atrocitas et tenerrime pureque puelle misericordia et pro me ipso timor ab immanitate barbari animum in maiorem modum incussit. Ergo mecum ipse plurima pensitare occepi. Atqui: «en, inquam, a tempestatis rabie servatine sumus ut barbaro cruentus cibus simus?» et collachrimavi. At barbarus oculis iam tum flammas iactantibus, ut scelus perpetraremus propalam admodum clamitando efflagitabat. Iccirco ipse, quod unum pro necessitate consilium occurebat repente, nequid tetrum et truculentum illud monstrum temere fortassis auderet, diligentissime iterum atque iterum lustrato loco quicquid vel minutissimi ferri apud nos reliquum aderat eieci, ut felices tum nos pro rei opportunitate arbitrarer, quod insano et furenti ferrum ad perpetrandum facinus deesset. Sed quid hic referam puellam illam miserrimam, que quidem tremens, expavefacta, omnem opem ad suam salutem in lachrimis et precibus posuerat; o pietatem, eiusmodi edebat voces, eiusmodi preces, ut non modo mihi, quem natura mitissimum procreavit, sed vel barbaro interdum excuteret lachrimas. Ego autem, in puellam versus, bonam spem bonumque ut susciperet animum iussi; non hic lachrimis, sed animi virtute opus esse, staretque edixi quo manum ad salutem tuendam, si opus sit, forti possit pectori afferre. Ipsum enim me, superis iuvantibus, contra crudelitatem strenuissimum futurum bellatorem. Superos enim sanctissimam piissimamque causam nostram non spreturos.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License