|
Nimirum igitur, Silio poete ut assentiar,
ipsa a nobis perpessa calamitas edocuit, qui etsi ultimi periculi metu parumper
a fame sentienda alieni eramus, eam tamen esse durissimam et intolerabilem
sentiebamus. Nihil enim tolerare piget rabidi ieiunia ventris; insolitis
adigunt vesci, ut nunc quidem queque de Sagunto, queque de Hyerosolima, et
queque de Cassilino oppido litteris tradita sunt, facile apud me fidem faciunt:
fuisse qui rudentes, qui ligneos cortices, qui scutorum pelles, valvarum
vectes, pestiferasque herbas ac denique et qui filios fame tracti comederint.
Et fuisse quidem nonnullos, qui pre fame in Tybrim, aut e muris nudos inter
hostium tela precipites sese dederint. Itaque, o amici, queso, animis vestris
mecum repetite, que nostra tunc fuerit sors atque conditio, quanta de spe,
quanta de expectatione, in rerum omnium desperationem, quanto de gaudio
insperatum in luctum ceciderimus. Qui enim aura tam facili tamque accommodatis
ventis paulo ante utebamur, quibus fortuna queque vellemus sponte polliceri
videbatur, qui leti ex navigatione illa lucra quam maxima nobis despondebamus;
qui postridie futurum expectabamus, ut coniuges, parentes, liberos, deosque
penates amplexu detineremus; qui denique plus deesse nihil arbitrabamur, quod
navigantibus nobis optandum diiudicaremus, hi repente bona diripi, socios
perire, nos ipsos, quos et fortuna et periculum coniunxerat, inter nos
infestissimos experti sumus, ut vix, non dico ferende calamitatis, sed ne
lugende quidem potestatem nobis concessam intelligeremus. Sed hec missa
faciamus. Non enim ad deplorandam calamitatem dies sufficeret.
|