|
Ad rem redeo. Itaque cum illum recinctum
haberemus et rabidum expavescebamus, ne si fascias disrupisset iterato ad
dimicandum revocaremur atque impelleremur, superum gratia et pietate nonnuli
nos parva ex cimba piscatores longe a litore naufragii reliquias dinovere, ad
nosque, qui veluti pro castris ad excubias hostem precavendum intenti eramus,
advolavere; quorum voces cum exaudissemus, non facile dici potest quo subito
gaudio affecti fuerimus. Rem dicam fortassis raram, sed veram quidem: nobis pro
letitia vox et pene omnis anima defecit, ut iam piscatores alia inter se
agentes, cum illic subversa excussaque navi nihil lucri sibi affore
animadverterent, de deserendo consulerent; qua de re nos ipsos collegimus et
maxima qua potuimus voce opem precati sumus. Cum autem illi audissent, nihil
fuit rerum omnium quod apprime exposceremus, quam ut aliquid interea preberent
quo famem quota ex parte sedaremus. Vidisses mutuas illic lachrimas et singultus et dulce utrimque pietatis
studium. Namque illi hortari, nos inter nos amplexari. Proh, superi boni, quanta illico in nos et quam
subita animorum immutatio invasit! Quem enim sevissimum nobis inimicum vite et
sanguinis nostri avidissimum ipsa fames effecerat, nunc eundem perpessa miserie
societas mirifice conciliatum reddidit; quem colligatum metueramus atque
oderamus, eundem nunc a nobis resolutum, multa cum caritate amplectebamur. Quod
si qui fortassis aiunt mala tempora malos consuesse excitare mores, et beatum
quemque facile futurum pium, non mentiuntur. Sed rem ipsam prosequamur. Post hec piscatores, quod panes apud se
non haberent, binos singulis pisciculos per scissuras hyantis navis intrusos
condonarunt. Meum quidem seu fatum seu flagitium accuso, crudum illico piscem
exedi. Puella quidem pre
letitia penitus exanimata exciderat. At barbarus, quanam id ratione evenerit
physici ipsi viderint, qui huiusmodi rerum causas perscruptantur, mirum quidem
ut is qui paulo antea posse hominem integrum vorare visus sit, idem ne ad
pisciculum demordendum potis fuerit.
|