Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Naufragus

IntraText CT - Lettura del testo

  • 8.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

8.

 

CCpere deinceps piscatores omni argumento incumbere, ut fenestram nobis, dilaceratis asseribus et ruptis corbibus navigii, aperirent ad exitum. Quam ob rem, cum preter manus ac remos argumenta reliqua omnia ad id exequendum deessent, nos optimo esse animo atque valere, quoad pervicissim ab se cum serra ac bipenni revolarent. Id nos, etsi ultimum salutis nostre remedium esse intelligeremus, non tamen facile dixerim quantum in merorem ex ultima letitia illorum discessu reciderimus. Periculi perpessi pre cupiditate exeundi immemores, dementiam nostram incusare cepimus, siquidem que suppeditassent ferramenta eiecerimus, que quidem nunc ad salutem accommodarentur. Itaque nusquam a decedentibus piscatoribus oculos amovebamus, eosque tam repente e conspectu nostro esse abituros, partim beneficii memores dolebamus, partim expectate salutis gratia letabamur; pluraque tum pacato mari pro illorum navigatione quam pridie pro nostra salute metuabamus et precabamur. Qua de re infinitis illos votis abeuntes prosecuti sumus. Eos horas aliquas expectavimus, tantis suspitionibus agitatis animis ut hoc auderem affirmare: has nobis solas horas quam integrum elapsum nobis in tempestate triduum fuisse graviores.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License