|
Postremo cum diu expectati horam ante
vesperum et crepusculum redissent, veluti qui triumphum agunt, vociferantes,
nos cum lachrimis pares referre voces, quod pro erumna exangues essemus, non
valebamus. Itaque denique, raptim effracto navis latere in piscatoriam scafam
recepti consedimus. Cumque inter navigandum paulum constitissemus, maioribus
soluti curis despectare alter alterum, superi boni, quales erant nobis vultus!
Stabant nares effete, peracuta labia flacca et vieta dependebant, oculi
exhausti retrusi latebant, barba pedosa, setosa, squalida, totaque denique
corporis facies aderat obscena, ut ab his qui triduo mortui extiterint specie
differre nos nihil affirmasses; tanta in nobis perpesse calamitatis inditia
apparebant, quos piscatores cum intuerentur commoti pietate collachrimarint. At
nos inter nos pre letitia, uti arbitror, desipientes, alterutros visus irridere
ac mute rogare cuinam esset facies ad sponsalitium decentior. Dumque hec inter
nos ageremus, scafa quedam altera, maximo et citatissimo remorum appulsu, ad
nos convolitavit. In ea is qui sponsus esset futurus advehebatur properans,
quod audisset naufragam esse navim repertam superstitemque puellam adesse.
Evenit forte ut sponsus ipse annulum gemma insignem, quem meus gestare
amantissimus frater consueverat, digito deferret. Perierat eo ipso naufragio
frater ut ab his, qui eius cadaver in litore reperissent, gemma ad sponsum
ipsum pervenisset. Hunc igitur adolescentem puella ut primum suum fore sponsum
intellexit, intra eius sinum recepta prope exanimata est collapsa. Ego vero, ut
annulum in digito sponsam amplectentis recognovi, pro fratris dulcissimi
desiderio defeci, ut arbitrarer illic adstitisse omnem et remigum et civium qui
advenerant turbam merore nescio magis et misericordia an gaudii potius atque
letitie plenos.
|