Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Naufragus

IntraText CT - Lettura del testo

  • 7.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

7.

 

Ad rem redeo. Itaque cum illum recinctum haberemus et rabidum expavescebamus, ne si fascias disrupisset iterato ad dimicandum revocaremur atque impelleremur, superum gratia et pietate nonnuli nos parva ex cimba piscatores longe a litore naufragii reliquias dinovere, ad nosque, qui veluti pro castris ad excubias hostem precavendum intenti eramus, advolavere; quorum voces cum exaudissemus, non facile dici potest quo subito gaudio affecti fuerimus. Rem dicam fortassis raram, sed veram quidem: nobis pro letitia vox et pene omnis anima defecit, ut iam piscatores alia inter se agentes, cum illic subversa excussaque navi nihil lucri sibi affore animadverterent, de deserendo consulerent; qua de re nos ipsos collegimus et maxima qua potuimus voce opem precati sumus. Cum autem illi audissent, nihil fuit rerum omnium quod apprime exposceremus, quam ut aliquid interea preberent quo famem quota ex parte sedaremus. Vidisses mutuas illic lachrimas et singultus et dulce utrimque pietatis studium. Namque illi hortari, nos inter nos amplexari. Proh, superi boni, quanta illico in nos et quam subita animorum immutatio invasit! Quem enim sevissimum nobis inimicum vite et sanguinis nostri avidissimum ipsa fames effecerat, nunc eundem perpessa miserie societas mirifice conciliatum reddidit; quem colligatum metueramus atque oderamus, eundem nunc a nobis resolutum, multa cum caritate amplectebamur. Quod si qui fortassis aiunt mala tempora malos consuesse excitare mores, et beatum quemque facile futurum pium, non mentiuntur. Sed rem ipsam prosequamur. Post hec piscatores, quod panes apud se non haberent, binos singulis pisciculos per scissuras hyantis navis intrusos condonarunt. Meum quidem seu fatum seu flagitium accuso, crudum illico piscem exedi. Puella quidem pre letitia penitus exanimata exciderat. At barbarus, quanam id ratione evenerit physici ipsi viderint, qui huiusmodi rerum causas perscruptantur, mirum quidem ut is qui paulo antea posse hominem integrum vorare visus sit, idem ne ad pisciculum demordendum potis fuerit.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License