Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
De equo animante

IntraText CT - Lettura del testo

  • De equo animante Tractatulus.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

De equo animante Tractatulus.

 

Quos esse gregis parentes atque procreatores voles, conquirito ut sint forma decenti, aetate probata atque ad eam rem apta. Patrem in primis esse seligendum hunc, qui corpore sit multo et membris omnibus ad robur, quoad possit, absoluta quadam pulchritudine compactis, qui de his rebus conscripsere admonent.

Pulcherrimum eum esse equum statuunt, qui quidem sit huiusmodi: capite modico siccitateque insigni, auribus admodum applicatis atque gracilibus, fronte inter utrumque supercilium prolata, oculis prominentibus et nigricantibus atque perpuris; nares probant praeturgidas atque propatulas, buccam non occlusam, sed arcuatim praescissam. Juba, si erit angusta crista, si erit subcrispa ac deinceps modice immodica in dextram propendens partem, perplacet. Perplacet et collum oblongum atque propter cervicem gracile; quod ipsum subinde ad scapulas comminantius declinet.

Tum et equum probant scapulis ossuosis; spina non extanti, non depressa, sed aequabili et, ut volunt, perquam duplici; cauda multa, profusa atque undanti eademque fixa, firma et nervosa; pectore superbo totisque thoracibus valido: item spatijs inter utrumque armum mutuo distantibus. Ventrem veteres probavere si modicus sit; qui vero posteriores his de rebus conscripsere, eum probavere ventrem, qui sit oblongus et qui eas alvi partes quae inter coxas sunt plenas extantesque habeat; testiculos nec turgidiores, nec propendulos, sed libratos et pariles.

Coxarum omnino modus adsit, ut cum musculorum densitate ac plenitudine ad robur faciant tum et ad reliqui corporis gratiam conveniant. Genua non incurva, non tumentia, sed bene firmo globo innodata; crura levia et pura et nusquam subtuberosa.

Internodia quae ad pedes insident non directa ad perpendiculum (uti sunt caprarum), non gracilia nec in hanc aut in illam partem plus satis obducta, sed expedita et teretia. Ungula tornatili et aequabiliter acclivi, bene cornea, incava, sonanti, obfusca, solida et perquam sublenta.

Toto in equo, colorem alij subcinericium spina, a cervice ad caudam, fusca comprobant; alij fuligineum, qui subrufus nigro commixtus sit; alij candidum gyris inscriptum, praeferunt.

Itaque huiusmodi formam in patre gregis optavere; voluere et ipsum hunc coronarum gloria insignem et certaminum victoria laudeque celebrem.

Matrem gregis eo ducunt honestiorem, quo forma et moribus prope accesserit ad mares. Ceterum hanc ipsam volunt pectore et scapulis esse patentibus omnibusque membris exertis et lacertosis, modo ne corpore quidem sit immani, vasto, crasso, sed decenti atque in primis clunibus ventreque latis. Reliquis in rebus aetate et omnium membrorum habitudine parem.

Utrimque sint integri et ad integram procreandam sobolem maturi. Ea aetas, quae ab cuiusque parentis ortu intra annum tertium usque ad decimum sit, ad operam procreandae sobolis dandam perapta est. Sunt et qui affirment ad annum usque tertium et trigesimum equos mares ad usum veneris fore non inutiles.

In his aetatem cognosci dentium descriptione affirmant. Nam ad mensem trigesimum primum geminos aiunt excidere medios dentes qui quidem superiores sunt; paulo item post, et geminos qui illis respondeant inferiores. Quadrimi vero cum fuerint, itidem geminos atque geminos, hinc atque hinc, illis proximos quos amiserint excidere, et exinde, nasci eos quos maiores «columellares» appellarunt. Ad annum quintum itidem binos et binos perinde amittere. Sexto vero anno equos, cum et finem excrescendi peregisse, tum et dentibus admodum esse oppletos; hos tamen anno septimo factos esse firmiores. Post id temporis, dentibus nulla esse certa aetatis indicia, ni forte quod bronchi atque buxacei fieri incipiant, unaque et canescere supercilia, et cavari tempora, et colla flaccescere, et ungues cariosi apparere occipiant. Quod signi cum aderit, longe plus decimum vixisse annum prae se fert. Anno duodecimo, aiunt medijs in quibusque dentibus nigricantem omnino medullam increscere.

Aliorum ratio in vetulis noscendis equis haec est. Nam pellem quae tendit supra maxillam digitis praehensam contrahunt ad se atque illico relaxant. Ea si confestim pristinam redierit ad aequalitatem, iuvenem indicat; eademque si perstiterit rugosa, tunc pro rugarum multitudine et profunditate vetulum demonstrat. Aliorum item alia est ratio. Namque labijs aetatem inscriptam putant, ut, quot adsint ad oris supremam scissuram rugae, tot equum vixisse annos ferunt.

Atque vivere equos aiunt annum usque quinquagesimum; inventosque et equos natos annum quintum et septuagesimum. Itaque de parentum forma et aetate hactenus.

Sunt praeterea quae nonnihil faciant ad rem. Namque et seligendi quidem sut foecundi et ad venerem pleni et nequicquam defessi aut exhausti, ne qua inde gracilis imbecillave proles suscipiatur. Et negant mares quidem equos, continuos quindecim per annos tolerare singulas admissuras. Sunt praeterea et tempora captanda quibus in venerem coniuges cogantur. Namque providendum ne tum in lucem prodeat soboles, cum aut nudis arentibusque pratis, aut aestu algoreve fiat, ut et succus matri et nato non desit lac. Et de reliquo, menses quidem undenos praegnitiem ferunt, duodeno gignunt. Ad coitum verno aequinoctio iungendos admonent.

Verum ad connubia ita parandos, ut sponte, volentes, potentes et propere appetentes, ultro citroque adhinniant. Ergo, quasi in legitimis nuptijs administrandum cibum, qoad vires pro foetura suffundenda abunde sufficiant. Quod, si frigidiores fuerint, provocantibus venerem excitandi sunt. Squilla enim urtica pipereque tunso atque mordicantibus huiusmodi eum locum, ubi voluptas expletur, attrectandum; manuque istiusmodi venerijs libamentis illita nares alternas novis coniugibus subterfricandas. Fieri enim hinc ut, quasi igniculis admotis, conflammetur spiritus: eaque de re sint ad explendam cupidinem atque libidinis faces extinguendas appetentiores. Cavendum praeterea ne ad voluptatem prorumpat temere, ne connubij divitias et precium operae aegre aut faciliter deperdat neve per discordiam aut litem superet neve in satietatem incidat. Modum enim his rebus tum haberi, cum tantum, atque item alternis diebus, vespere, non aestuoso neque sordido, sed amoeno et umbratili in loco admittantur.

Solere quidem primis connubijs foemellas asperiores esse; ideoque, ne sectandi quoque laborem petenti marito addat, sine iniuria manu loroque ad veneris opus continendas. Quod, si omnino aspernari venerem maritumque dedignari, consummatis matrimonij legibus, vehementer occeperit, ingratam illico expeditioris assiduitatem amovendam. Si vero in amore fuerint femellae ardentiores, iuba detonsa animis refrigescent.

Praegnans ut fuerit cumque pullum enixa educabit, reliquo secerni a grege iubent. Id quidem ne collascivientis inter iumenta aut colluctantis impetu proles periclitetur. Curandumque ne in otio, algore fameque marcescat, sordibusve scabrescat, neve profuso matris ubere pituita obesior fiat. Orbus si remanserit pullus aut mater in nutricatu si fuerit invalida, curandum ut ferarum aliqua pullum ipsum educet. Huic item praebendum subinde et pabulum ut ipsum ad decoquendum sit facile. Quo in genere sunt furfures trititij et farinae hordeaceae tenerrimaeque herbarum frondes. Praebendum praeterea ad cibum praegnanti optima quaeque et quae illi gratiora esse perpenderis quoad, sine eius rei fastidio, plane satura fieri et succi esse continuo referta possit.

Adulescentes deinceps pullos, quamdiu minores sint, habendos in delitijs iubent, non duriter tractandos, non ad ardua pellendos, non per difficilem, salebrosam aut atro corruptam luto viam cogendos, ne ungues teneros durior illisa silex debilitet aut aegre cornea proteratur; aut genibus procidens, aut tibijs nervisque prolabens, quippiam vitij casus importet.

Modice igitur roranti in pratulo, mane plusculis spatijs, matre iter praescribente, ad agilitatem et motum adhortandi.

Aetate vero quo firmiores fieri coeperint, eo ad quam potissimum laudem quisque natus videatur, cum ineunte aetate consuefaciendos. Namque non omnibus idem a natura ut possint contributum est. Alij enim rebus bellicis acriores, alij ad Olympias coronas promerendas promptiores, alij ad usum domesticum ad resque civiles rusticanasve operas accomodatiores.

Atqui eos tum optimae fore indolis putant, cum praesto sunt omnem ad motum; corpore admodum vibratili; pedibus substrepitantibus; auribus cupidis, suspiciosis, micantibus; supercilio torvo; oculo pervigilanti; caudaque, ubi sese ad vires ostentandas ornet, erecta; una et reliquis membris pronis et agentibus, cum vero idem in saltum cursumve irrumpat, prope connitescentibus. Itaque hos quidem qui ita affecti sunt modo equos generosissimae indolis, et ad tuendam ab hoste patriam et propagandum imperium ad principumque delitias natos affirmant: eoque magis ad gloriam promerendam prope accessuros, quo institutoris educatorisque industria et ars ad virtutis usum informandum accesserit.

At enim equos, tametsi ad belli martisque usum ab ipsa natura generi hominum commendati videantur, his tamen in primis artibus imbuendos instituendosque ducunt, quae quidem ocij atque pacis sint.

Namque ut in civibus quisque, aut commilitonum exemplo aut laudis aemulatione aut imperatorum impulsu aut casu ipso rerum ac temporis necessitate sic trahente, etiam tiro et collectitius miles fieri, momento in arma vocari concitarique potest; quae vero ad bene institutos mores, ad officium, ad civilem dignitatem pertineant, non sine sapientum praeceptis imbuuntur, neque sine studio et diligentia obtinentur; sic et ipsis in equis. Ergo ut mitis, mansuetus, tractabilis et iustis imperijs parens, atque hero non ingrate obtemperans sit, omni cura in primis assiduitateque esse maxima enitendum censeo.

Instituendi quidem ad virtutem equi tempus idoneum aderit ubi annus aetatis tertius peractus esse occeperit: qua aetate ab omni lascivia et a vage dissoluteque vivendi licentia atque omni veneris et libidinis labe cohibendi. Nimium enim exhaustos reddi aiunt, atque immature inveterascere, non plenos et firmiores ad venerem adolescentes, si quid per aetatem libidini servierint. At non uno quidem momento et repente omne in tyrone imperium experiendum omnemque servitutis molestiam imponendam: sed primo lorum, post fraenum ac post pulvillos; quibus instrati, ad usum subiguntur.

Atque ad ea quidem suscipenda insuetum aetatisque indulgentia delitiosum haudquaquam ulla cum acrimonia, sed quasi per voluptatem illectandum atque in officium deducendum. Teneras primum quibus assueverat in pratris herbas stabulo ad praesepe accumulandas; subinde foenum praebendum unaque et hordei, quasi obsonium, mane seroque plenas volas subiciendas; manducantem inde, quasi furtim, belle loris illigandum. Ea ne sint dura, neve adeo brevia ut nulla relicta sit et sui corporis movendi et solo dulce quiescendi potestas, neve adeo oblonga, ut sit quasi malum iniectum laqueum ad deprehensos aegre pedes obligandos cruraque item obstringenda. Cui rei ut tutius provideatur, iubent lora altera in dexteram, altera in sinistram esse partem commendanda. Quin et compedes, eius rei gratia, molles habendas iubent, quo magis illigatorum inquietudini provideatur.

Ergo intus subministranda quae sint grata istiusmodi fore et ingrata abigenda. At manu plurima, quasi amicitiae ineundae foederisque iungendi, pectora demulcenda omneque denique corpus; et praesertim pedes tractandos, iterum atque iterum levandos, suppoliendos, perfricandos.

Cum ad lorum per quietem depasci assueverint, fasciculos herbarum duriores aut surculum ligneum fraeni instar, hodie paululum postridie plusculum ac nudio tertio item plusculum, adhibendum. Hinc fraenum ferreum melle saleque illibutum loris adiciendum manuque per chortem perque conviciniam ductitandum. Unos et item alteros spectatores et manibus tractatores et quasi plausibus hortatores acciendos, vulgoque et foro et theatris et hominum inter frequentiores coetus ostentandum. At fraeni quidem ratio et modus sit eiusmodi, non ut faucibus tumentibus, non ut naribus quasi sursum fractis pendeat, sed eiusmodi ut, cum immissa, servitutem modice et modeste ferens, laeta et procera cervice insignis extet, tum visus ad gressus suos temperandos perstet.

Pari deinde lenitudine et indulgentia pulvillos, quibus insternendus sit, demostrandos; post id grate dorso imponendos, iterumque deponendos iterumque reponendos, deinde insternendos et fascijs connodandos; eoque ut puerum modo procumbentem modo insidentem, atque interea conscendentem, interea desilientem, sine molestia perferat, edocendum. Verum animadvertendum ne qiud dorso arctius urgeat neve pressius obstringat: namque ex eadem quidem iniuria, non scapulis modo et dorso fit grave incommodum, verum et fit ut primoribus pedibus retortis indecenterque iactatis obambulet.

 

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License