|
Ceterum
his instructum moribus, ad bonas reliquas artes, ad tolerandos pro patriae
dignitate et gloria labores, ad civem servandum, ad profligandum hostem, ad
reliquumque omnem similem usum laudemque instituendum.
Quo quidem in opere
curanda haec sunt: modestus et obtemperans ut sit; ad aciem instruendam
progressio, quieta inter insidias statio; pernix occursatio, repens diversio,
firma constansque irruptio; agilis prosilitio, multa natatio; acris feroxque ac
temperata oppugnatio; laeta in triumphi pompa gratulatio et festivitas atque
hilaritas. Fortasse et
illud in primis curandum est, quod assolent Sarmatae: namque equos illi ita
istituunt, ut famem perpeti et tantum potu esse contenti possint.
His rebus
magna ex parte peragendis duo perpulchra adiumenta sunt: fraenum, quo fiat ut,
si quid forte inconsiderate et temere aut non dato signo aut iniquo loco hostem
impetat aut forte per animi imbecillitatem aut metum diffugiens stationem
deserat, sub imperium contineatur; item et contra inventos esse stimulos
quibus, desidiosus et cessator si forte fuerit, ad officium concitetur. Itaque et sessoris manu et calce
condocefaciendum, adeo ut, si quis morosior sit, primo nudo calce et leni
ferula, subinde stimulis adactis, excitetur. Quod si, praeter imperium, istuc
aut illuc progrediendi modum inierit, illi ad cuiusque gradus motum nonnihil
manu excussis loris, fraenum minutatim ac modeste ori percutiendum. Ut
primum vero obtemperarit, illico ab irritamento istiusmodi desinendum, quo inde
contumax deputet suo sibi indecenti motu evenire ut fraeno eo pacto illidatur.
Quod, si fraenum morsu prehendere fortasse ob pervicaciam instituerit, quattuor
primos deciduos dentes inferiori e maxilla, quos vulgo «cascaliones» dicunt,
evellendos.
Iuvare item ad disciplinam perdiscendam si veteranos
aliquos equos asciveris comites, quorum exemplo, conferente usu, taedium
dediscat in dies sui probatorumque virtutem imitari assuescat. Apud quos quidem
et sequi et praecedere et quasi per phalangem mediam pervadere, atque interea
consistere, interea ardua asperaque appetere, mox longum diffugere ediscat.
Sunt qui iubeant tetras aliquas horrentesque truncorum
formas obijciendas atque, ut probe ipsum id quodcumque sit recognoscat, propter
circumque belle ductitandum iuxtaque sistendum. Interdiu et loco alligandum. Tum et palearum acervos medio in curriculo
interiectos habendos, ut multo prosilire absque periculo assuescat. Denique
sine iniuria conandum ut inanes omnes metus aut strepitus, aut turmarum motus
non metuere assuescat. Sed his rebus utendum temperate; cavendumque in primis
ut, cum valetudini consulatur, tum ne quid malorum morum et quasi petulantia
refertorum imbuatur. Cavendum praeterea, ne quid continuo expavescere et
refugere ac fraena dedignari et sua velle abuti licentia perseveret: fieri enim
asseverant si forte ipsus idem sempiterne eodem in loco aut cursitandi aut
prosiliendi aut divertendi servetur modus; aut si nimium dura et insueta
obstinatione invito imperes. Ea de re nunc modicum, nunc paulo maiorem exequi
oportere cursum, sursum deorsum; nunc frequentiorem in hanc, nunc in alteram
partem diversionem habendam, ac praecipue observandum ne qua pervicacia
superior victorque insolentius evadat.
Atque ea in re iracundiae magistrum suae temperasse
oportet ut cunctando insuetus suo in metu fieri rerum illic horrendarum certior
possit. Et providendum ne quid molestiarum ad conceptum terrorem accumulandum,
per durum sessoris imperium, accedat. Providendum item iterum atque iterum ut
non modo his rebus, quarum usus futurus sit, probe et praeclare instructus
evasisse videatur adolescens, verum et in primis eadem ipsa, laboriosa et
difficilia, integre et fortiter, ut per aetatem, possit. Animadvertendum id
quidem fieri si veletudinem integram servaverimus.
|