Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
De equo animante

IntraText CT - Lettura del testo

  • De equo animante Tractatulus.
    • 2. Quae in equis adversas plerumque valetudines procreent.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

2. Quae in equis adversas plerumque valetudines procreent.

 

Valetudini adversa haec commemorantur: ocium, satietas, sordes; item et contraria: fessitudo, fames nimiaeque fortassis delitiae. Namque ab his complurimas graves emanare aegrotationes in promptu est.

Etenim ex fame spirituum incensio, virium inanitio, inde imbecillitas virtutumque casus animique tristitia, inde et caecitas: quod sui corporis membra, ieiunia et inania, non satis decoctum ad se succum praeripuerint, fit ut stomacho fervor resistat et venis urens insurgat sanguis et ad cutim abrodens emanet humor. Inde scabies et ignis persicus et foedae istiusmodi valetudines. Ex fessitudine, humorum colliquefactio, inde obduritio et ad nervos maculae et dura internodia. Ex ocio quidem et cruditate atque oppletione, multo item plura eveniunt. Nam obstructio omneque ferme apostematum genus, ex nimio venis concepto cruore exque immodica vasculi oppletione, prodeunt vi ebullientis et intra viscera tumultuantis chymi. Ex sordibus, quasi ex contagione aliqua, corrumpitur purus et integer humor: praesertim putens fimi intra stabulum vapor, quod caliditate humorem provocet, quod acuitate penetret, quod humectando maceret, vehementer iumentorum tibijs atque pedibus obnoxius est. Idque maxime ubi, de calenti loco ad auram deducto, putens imbibitus vapor concretius durescit frigore. Quin et si quid impluat aiunt iumenta fieri scabra. Itaque his rebus complurimae gignuntur aegritudines. Neque hoc loco illud praetereundum est - quod ex re ipsa perpendimus -: omne iumentum, si quid stabulo praesertim obscuro ociosum diutius astiterit, omnino reddi desidiosum et, ad omnes levissimos rumores ad omnesque obiectas - suam praeter speciem - formas, meticulosum, pavidum atque attonitum.

Denique affirmant physici, ut moderata attemperataque membrorum exercitatione augeri firmarique robur et omni in aetate florere bonamque servari valetudinem, sic et permaximi interesse quonam quidem tempore locove quantumve et quemadmodum ad ipsam exercitationem accomodentur. Exercitij ineundi tempora tum apta et quam saluberrima esse, cum non per aestum, non per duram hiemem, neque atram per noctem, sed laeta suavique aura, ad primam auroram mane, et sero ad cadentem usque solem, praeter crepusculum, exaequatur.

Loca pro exercitij genere et exercitium aetate esse accomodata oportere. Non enim eadem omnibus, sed alia pullis et tenerioribus, alia adolescentibus et firmioribus esse captanda. Nam conferre quidem si pullos equiculos ab ipsis teneris unguiculis ad exercitationis fructus illectes. Id percommode ut fiat, sic iubent: matrem quasi metam e regione haud quaquam longissima a pullo, humecto et viridanti in pratulo, monstrandam, et mediocri gradu, quasi ad fugam, ab insequenti nato paulo abvetandam. Demum per festivitatem et ludum ut ad gratos cum coaequalibus fontes praeoccupandos advolent, levi, si opus fuerit, ferula admonendos. Post haec, per aetatem, ad maiores labores perferendos sensim usu durandos, non ad fessitudinem, non ad ultimum usque sudorem. Sed quando hoc unum animans ambitiosi et gloriosi existat pectoris, per voluptatem ad aemulationem quamdam praeripiendae laudis totis pene venis subincensum reddendum: hac semper lege in omni edocendi progressu servata, ut minutis additamentis in dies assuetior usu reddatur.

Sunt et ea loca eaque tempora deligenda quae quidem et exercentibus sint non periculosa et, post peractam exercitationem, defessum ac desudantem non male accipiant. Nocuos quidem exercitio calentibus ventos; nocuam et noctis frigentis umbram; nocuos et, in primis, lunae radios. Idcirco non longe a laribus et requiescendi sedibus ad exercitationem prodeundum. Quo exequuto officio, non frigentis noctis umbra aut gravi borea recipiendi sint, ne defesso periclitandum, neve novus adijciendus ad defatigationem sit labor.

His addendum, quod aiunt, quos velis equos cursu longe maxime excellere, hos castrari oportere, quo, inde effecti frigidiores, acri motu nervis non arescant. Quos vero pugnaciores atque adversus sectantium obsistentiumque vim esse ferociores velis, hos per annuos autumnos, quo tempore venis referti multo seminum succo sunt, non plus semel ad venerem admittendos, sed in utrisque considerandum qua sint aetate, viribus ac denique omni corporis, ad eam quam studeas rem, praediti habitudine.

Ne hoc loco quidem illud praetereundum est, quod aiunt, non in arenam aut curriculum ad exercitationem deducendos, ni prius grave alvi onus posuerint; neque ab exercitatione redeuntes pascendos aut potandos ni prius minxerint.

Tum et admonent obesis et nimium refertis, praesertim insuetis, repentinam fore exercitationem nocuam. Idcirco iubent ad primum ver, quo novellis surgentibus herbis sanguinem purgatiorem instaurent, post decem dierum sumptam farraginem, venam ad ventrem basilicam, plus satis aquoso sanguine oppletam, adaperiendam. Item et per aestatem, ne ebulliens aestu sanguis mala in apostemata concrescat; item et per autumnum, ne pabuli seminumque recentium voluptate et succositate admodum refertus redundantibus venis periclitetur, venam eamdem ipsam esse adaperiendam. Hac tota in re sic iubent: venam defatigatis macilentibusve ne aperito. Castratis etiam sanguinem, aiunt, non temere imminuendum esse. At post flebotomiam negant ad multas horas dandum pabulum aut potandos. Item iubent ne frigenti in loco neve ad auram neve ad aquas detineas. Haec de exercitatione hactenus.

Sordes ne obsint, maiorem in modum providendum admonent. Ergo ab arena abque hippodromo redeuntes sic excipiendos iubent: primo vestibus contegendos ac mollissima deambulatione per angiportum ductitandos, quoad venis refrixerint; post id procumbere stramentis et volutari paululum, si volet, libere laxandum; post et strigili stergerariave sordes omni ab dorso, omni ab alvo atque lateribus decutiendas. Sunt qui oleo perungi post sudorem oportere tradant. Post id manipulis stupeis omne caput tibiasque in primis, perfricanda. Frictionem vero esse oportere huiusmodi, ut non crebra, non gravis, non teneriorem ad cutem assidua et molesta, nedum etiam fluxa et lenitudine desidiosa, sed quoad sordes ab incutaneis sui sedibus discutiat distergatque. Nam eo iuvat quidem frictio, quod ea fiat ut, cum humorem ab ipsis musculis ad supremam cutem advocet, tum et amotis sordibus quae quidem ariditate sua liquentem humorem prodeuntem sibi aegre imbibissent, ad humorem ipsum expromendum atque sistendum faciat.

His peractis, pedes multa aqua, et ea quidem minime arenosa, nam vitium afferret unguibus, abluendos. Postremo ad praesepe et stabulum bene lautum, omni fimo expurgatum, omni tetro nidore vacuum, illigandos.

Quin et longuriis interiectis a consortium lite et rixa discretos abendos iubent. Pari lautitia mane diluculo utendum. Sordes excutiendas, deplendos a fimo noctu concepto ungues; si quid inquinamenti fuerit, loco depurgandum. Postremo ad perdiscendi officium exercendique operam perducendum. Cum vero redierit, lautitia qua diximus in stabulum recipiendum.

Praeter id, interdiu, per aestatem praesertim duro tantum in solo nudo, nullis substrato paleis, continendum.

Dehinc famescentibus sitientibusque iumentis, haud quidem quoquam calentibus, sed cum demum refrixerint, aquam, primo non frigentem, non crudam, non foedissimam et putridam, sed crassam, sole decoctam et subtepentem, abunde, affatimque exhibendam. Atque, quo aquae plurimum desumant, sale ad potum incitandos. Id enim vehementer ad membrorum magnitudinem augendam afferre. Nam et non alibi quam mari, ob copiam salsi humoris, immanium corporum belluas excrescere affirmant.

Proxime, libras non plus treis purgatissimi ordei in singulos equos exhibendas, infimam in scrobem, quo anterioribus tibijs totisque pectoribus, ad voluptatem laborans, reddatur firmior. Paleas, contra, obtritaque stramenta depurata, excussis pulveribus, apponi superne ut pendeant iubent: quo attollendae cervicis usu, equus capite agilior et summo collo gracilior evadat. Sero item bene epoto libras item ordei treis et palearum plurimum ministrandas. Ac omnino advertendum ne saturatior oppletiorque reddatur. Praebendis pabulis providendum admonent, ne quid non commode et sine indecenti inflectione protensioneque membrorum cibum a profundo aut a sublimi desumant.

Ceteris in rebus una omnes sententia multo conferre affirmant, si minus atque in dies minus delitiarum addent, quo frigora et vigilias et famem et aestus ventosque atque pulverem fortiter ferre assuescant.

Ea de re et tardius ferreas pedibus subiungendas soleas, quo, si quid forte acciderit, ut nuda ungula ineundum sit, ea usu pristino per callum obdurata, minus conteratur. At meminisse quidem decet quam sit intenta quaeque pars membrorum nostrorum ad eos usus ad quos accommodentur, ut profecto equos turpe sit, per nostram impatientiam aut negligentiam, et desidiam, ulla esse affectos iniuria.

Quod si quis roget quid omni in equorum educatione primum sit: primum quidem apud me est ut equum bene exerceas. Equo enim maiores nostri nullas dandas esse ferias edixerunt. Quid secundum? Ut equum laute tractes. Sordibus enim duro factae ex elephante atque aere statuae putrescunt. Quid tertium? Ut pascas.

Maiores nostri instar mancipiorum fore iumenta statuerunt, quibus quidem praebenda sint quae sint necessaria et imperanda quae honeste possint. Haec omnia una tantum re pulchre effici posse affirmant: et ea est patrisfamilias diligentia. Vetus proverbium apud Xenophontem: «oculo domini multo pingues reddi equos». Illud iterum atque iterum admonuisse iuvet, quod aiunt, perpetuo cavendum ne quid per durum imperium saevamque castigationem vitij ad contumaciam desumant. Nullam enim rem pervicaces, calcitrones cessatoresque solere eos reddere, magis quam immite intemperantis heri imperium.

Institueram et de cura aegrotantium equorum aliquid conscribere, sed cum tam multos auctores, tamque optimos: Absyrtum, Chironem, Pelagonium, Catonem, Columellam, Vegetium; tum et novissimos bonos utilesque hac in re scriptores: Palladium, Calabrum, Albertum, Ruffum, Crescentium, Abbatem et eiusmodi, docte et eleganter scripsisse animadverterem, decrevi non meas esse partes in ea re operas perdere, quandoquidem neque aliter scribere atque a veteribus scriptum est, servata dignitate, neque ita scribere uti a veteribus scriptum est, furti calumnia evitata, posse me intelligam. Nonnullas tamen commonefactiones, quae sint ad equorum curam accomodatae atque utilissimae, ab ipsis veteribus non perscriptas hoc loco exposuisse condecet. Ea sunt huiusmodi.





Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License