|
Nam equum quidem non recte valere signis quibusdam
ediscimus. Id erit cum quid praeter pristinam, dum recte suis ad officium
membris utebatur, consuetudinem se habeat. Ut puta: si quid plus obdormiscat,
si quid minus agitetur, si quid rapacius manducet, si quid ingurgitantius
ebibat, si quid fastidio potum cibumve respuat, si quid plus minusve urinae
emittat, si quid alvo sit deiectorior aut astrictior, si quid cervice humili et
depressa desideat, si quid male odoratum spiret, si quid gracilior aut tardior
factus, si quid anhelitu laboret, si quid ventre malum ad crepitum foetitudinis
det, si quid et auribus frigeat, si quid per ocium desudet, si quid macrior aut
turgidior factus. Itaque his signis non recte valere animantem intellegimus.
Ergo quae apparuerint signa, pro cuiusque morbi ratione,
in primis iterum iterumque pensitato; ea causis perquam diligentissime
comparato omnique ingenio longe prius unde id emanet, quam ipsum quid sit quod
emanet detrimenti, disquirito. Ad morbi fontes derivandos et exhauriendos omni
studio contendito. A nobiliori membro ad ignobilius malam vim trahito: quae
effluxerint, ne resistent, curato; quae haeserint, ne putrescant; quae
putruerint, ne purum corrumpant, eximito. Quae loca plus satis obduruere,
mitescant; quae deflagrent, tepescant; quae tepent, incalescant; quae laxa,
consistant; quae additamentis nimia facta sunt, decrescant ac quae desiderantur,
recrescant, curato.
Tamen ad medicamenta exhibenda ne properato, sed interim,
ut viribus contra morbum consistat, quo adiuta sit natura, omnia subministrato.
Naturam ipsam, si quid expurgare uberius coeperit, non ad opus praecipitandum
concitato.
At natura si videbitur fortasse tardior, non quasi vi
adhibita, acri medicamento virus per impetum trahito, sed levius ad officium
instaurandae valetudinis illectato.
His omnibus in rebus ne quid experiundi libidine medendo
in horas inconsulte commutes, caveto. Verissima quaeque quae videantur ad
medendum deligito; quae tamen experimento comprobantur, prius desumito. Curando, et tempora et modum et ipsas
quibus assueveris res, usque dum convaluerint, servato. Cura eousque
progreditor, non quoad funditus omnem extirpatam esse mali causam aperte
sentias. Namque id quidem esset male: perpetuo aegrotum habere, sed inchoata in
cura tamdiu perseverato, quoad suis prope integris viribus non pessume valere
animantem animadvertas.
|