Venerabiles
in Episcopatu ac Presbyteratu Fratres,
carissimi Fratres et Sorores!
1. Dies domini
— a temporibus iam apostolicis est definita Dominica(1) — per Ecclesiae
aetates singulari semper est respecta honore cum suapte natura ipsi adhaerescat
mysterii christiani essentiae. Christi
namque resurrectionis diem per temporis hebdomadam revocat Dominica. Hebdomadis Pascha est, quo Christi
de peccato morteque celebratur victoria, primae creationis consummatio in illo,
atque « principium novae creaturae » (cfr 2 Cor 5,17). Dies adorantis
grataeque evocationis est illius diei quo orbis est conditus atque simul,
actuosa in spe, praevia figura « novissimi diei », cum in gloria reveniet
Christus (cfr Act 1,11; 1 Thess 4,13-17) et nova fient omnia (cfr
Ap 21,5).
Probe ideo
dominicae diei Psalmistae congruit exclamatio: « Haec est dies, quam fecit
Dominus: exsultemus et laetemur in ea » (Ps 118 [117], 24). Haec ad
laetandum incitatio, quam Paschalis liturgia suam facit, secum admirationis
documentum infert qua mulieres sunt affectae, quae Christi adstiterant
crucifixioni cum, « valde mane prima sabbatorum » (Mc 16,2), sepulcro
appropinquantes vacuum illud reppererunt. Adhortatio simul est ut experimentum
quadamtenus repetatur duorum discipulorum ad Emmaus qui, in itinere cum
resuscitatus ipse iis sese coniunxit, « cor ardens » in se senserunt et cum
explicatis Scripturis Ipse se patefecit « in fractione panis » (cfr Lc
24,32.35). Est quasi imago vocis illius gaudii, primo dubitantis superantisque
deinde, quod sub eiusdem diei vesperam Apostoli sunt experti, cum a Iesu
suscitato sunt salutati eiusque pacis et Spiritus receperunt donum.
|