Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 36
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

36. Dominicalis coetus praestans est unitatis locus: etenim sacramentum unitatis celebratur quod penitus Ecclesiam designat, populum scilicet « a » atque « in » Patris, Filii et Spiritus Sancti unitate congregatum.(49) In ea christianae familiae unam ex maximis significationibus suae identitatis suique « ministerii » « ecclesiarum domesticarum » esperiuntur, cum parentes una cum liberis unicam Verbi vitaeque Panis mensam participant.(50) Hac de re memoretur oportet parentum in primis esse filios de Missa dominicali participanda docere, catechistis iuvantibus, qui operam dare debent ut curriculo institutorio puerorum sibi commissorum Missae initiationem addant, rationem conspicuam collustrantes observandi hoc praeceptum. Id iuvabit, cum quaedam suadent condiciones, Missae pro pueris celebratio, variis spectatis modis ad liturgiae normas.(51)

In dominicali Missa paroeciae qua « communitatis eucharisticae » (52) ex consuetudine quidem evenit ut coetus adsint, motus, consociationes, parvae ipsae communitates religiosae. Hoc vero dat copiam experiendi id quod longe illis commune est, praeter peculiares vias spiritales pastoralesque, quibus legitime designantur, iudicio ecclesialis auctoritatis retento.(53) Hanc ob causam die dominica, conventus die, parvorum sodaliciorum Missae haud sunt promovendae: non agitur enim dumtaxat de hoc vitando, ne scilicet paroeciales congressiones necessario sacerdotum ministerio careant, sed de procurando, ut vita communitatisque paroecialis unitas penitus protegantur et promoveantur.(54) Ad prudens Ecclesiarum particularium Pastorum iudicium pertinet permittere ut quibusdam certis in casibus huic propensioni forte derogetur, peculiaribus spectatis institutoriis pastoralibusque necessitatibus, dum singulorum vel sodaliciorum bonum, ac potissimum beneficia, quae cunctae christianae communitati obvenire possunt, considerantur.




49) Cfr S. Cyprianus, De orat. dom. 23: PL 4, 553; ID., De cath. Eccl. unitate, 7: CSEL 3-1, 215; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4; Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 26.



50) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 57; 61: AAS 74 (1982), 151; 154.



51) Cfr S. Congr. pro Cultu Divino, Directorium de Missis cum pueris (1 Novembris 1973): AAS 66 (1974), 30-46.



52) Cfr S. Congr. Rituum, Instr. de cultu mysterii eucharistici Eucaristicum mysterium (25 Maii 1967), 26: AAS 59 (1967), 555-556; S. Congr. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum Ecclesiae imago (22 Februarii 1973), 86c: Ench. Vat. 4, 2071.



53) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), 30: AAS 81 (1989), 446447.



54) Cfr S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. De missis pro coetibus particularibus (15 Maii 169), 10: AAS 61 (1969), 810.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License