Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 39
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Mensa Verbi

39. In conventu dominicali quemadmodum ceterum in singulis eucharisticis Celebrationibus, per participationem utriusque mensae Verbi et Panis vitae fit Resuscitati occursus. Altera dat intellectum historiae salutis et in primis paschalis mysterii quod Iesus ipse resuscitatus discipulis ministravit: ipse est qui loquitur, qui in suo verbo adest, « dum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur ».(60) In altera redditur realis, substantialis perpetuaque Domini resuscitati praesentia per eius passionis resurrectionisque memoriale, atque ille panis vitae praebetur, qui est gloriae futurae pignus. Concilium Oecumenicum Vaticanum II memoravit: « Liturgia verbi et eucharistica, tam arte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant ».(61) Idem Concilium etiam statuit: « Quo ditior mensa verbi Dei paretur fidelibus, thesauri biblici largius aperiantur ».(62) Imperavit insuper ne homilia in Missis dominicis perinde ac diebus festis de praecepto, nisi gravi de causa, omittatur.(63) Apposita haec praecepta fideliter sunt explicata in liturgiae reformatione, de qua Paulus VI, uberiorem Sacrarum Scripturarum lectionum copiam exhibitam dominicis festisque diebus commemorans, scripsit: « Quae sane omnia hoc modo ordinata sunt, ut magis ac magis in Christifidelibus ea verbi Dei fames (Am 8,11) exstimuletur, qua, Spiritu Sancto duce, novi Foederis populus ad perfectam Ecclesiae unitatem veluti urgeri videatur ».(64)




60) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 7; cfr 33.



61) Ibid., 56; cfr Ordo Lectionum Missae, Praenotanda, 10.



62) Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 51.



63) Cfr ibid., 52; Codex Iuris Canonici, can. 767 § 2; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 614.



64) Const. Ap. Missale Romanum (3 Aprilis 1969): AAS 61 (1969), 220.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License