40. Triginta annis post
Concilium finitum, dum dominicalem Eucharistiam consideramus, oportet
perpendatur quo pacto Dei Verbum proclametur itemque reapse crescantne, in Dei
Populo, conscientia et Sacrae Scriptuae amor.(65) Utraque facies, celebrativa
scilicet et exsistentialis, arte inter se coniunguntur. Hinc facultas,
quam Concilium dedit, proclamandi Dei Verbum per propriam communitatis
participantis loquelam efficere debet ut « novam responsalitatem » erga eam
percipiamus, « ut ex ipsa legendi vel canendi ratione eluceat indoles sacri
textus propria ».(66) Illic necesse est Dei proclamati Verbi auditus in
fidelium animis perbene per Scripturam apposite cognitam paretur atque, ubi ad
pastoralem rationem fieri potest, per certa biblicorum locorum vestigationum
incepta, respicientium festivas Missas potissimum. Si enim sacri textus
lectio, quae orationis spiritu et apta ecclesiali explicatione
agitur,(67) vitam singulorum familiarumque christianarum ex more non
vivificat, difficile est solam Dei Verbi liturgicam proclamationem optatos
fructus gignere posse. Quapropter dilaudanda sunt incepta illa quibus
paroeciales communitates, per operam illorum qui Eucharistiam participant —
sacerdotum, ministrorum fideliumque (68) — dominicalem liturgiam
succedentibus hebdomadis diebus parant, in antecessum Dei Verbum quod
proclamabitur recogitantes. Hoc destinatum habetur: ut omnis celebratio, prout
est precatio, auditus, cantus, atque non homilia sola, dominicalis liturgiae
nuntium quadamtenus ostendat, ita ut afficere possit efficacius quotquot
participant. Ut liquet, multum
demandatur iis quorum est Verbi ministerium exercere. Illorum est percuriose parare
verbi Domini interpretationem, sacrum textum inquirendo ac precando, fideliter
eiusdem explicando sensum eumque ad hominum nostrae aetatis quaestiones
vitamque accommodando.
|