Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 41
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

41. Haud porro est obliviscendum Verbi Dei liturgicam proclamationem, potissimum eucharisticae congressionis in ambitu, non esse dumtaxat meditationis atque catechesis momentum, verum esse Dei dialogum con eius populo, dialogum, inquimus, in quo salutis mirabilia proclamantur atque usque Foederis postulata iterantur. Ex parte sua Dei Populus ad sese huic dilectionis dialogo aequandum vocatur gratias agendo et laudando, sed eodem tempore propriam fidelitatem in continuatae « conversionis » nisu recognoscendo. Dominicalis congregatio ita se obstringit ad baptismi promissorum interiorem renovationem, quae quodammodo in symbolo recitato oblique feruntur, quaeque liturgia expresse requirit in vigiliae paschalis celebratione, vel cum in Missa baptismus ministratur. Hoc sub prospectu, Verbum in eucharistica dominicae Celebratione proclamatum sollemnem illam vim acquirit, quam Vetus iam Testamentum postulabat cum Foedus renovabatur, cum lex proclamabatur et Israelitica communitas, sicut solitudinis populus sub radicibus Sina (cfr Ex 19,7-8; 24,3.7), ad suum « ita » iterandum vocabatur, suam renovans fidelitatis electionem erga Deum suamque ipsius praeceptis adhaesionem. Deus enim, cum suumVerbum communicat, nostram exspectat responsionem: quam responsionem pro nobis per suum « Amen » dedit iam Christus (cfr 2 Cor 1,20-22), quamque Spiritus Sanctus in nobis ita personare facit ut quod auditum est nostram vitam penitus afficiat.(69)




69) Cfr Ordo Lectionum Missae, Praenotanda, I, 6.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License