Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 42
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Corporis Christi mensa

42. Mensa Verbi natura sua in Panis eucharistici mensam influit atque communitatem praeparat, ut multiplices experiatur eius rationes, quae in dominicali Eucharistia admodum sollemnem speciem capiunt. Eo quod « Domini die » festive tota communitas convenit, Eucharistia luculentius proponitur quam ceteris diebus veluti magna « gratiarum actione », qua Ecclesia, Spiritu Sancto repleta, ad Patrem convertitur, dum se coniungit cum Christo et vox fit universae humanitatis. Hebdomadalis distributio suadet ut grata memoria dierum modo praeteritorum eventus colligantur, qui Dei sub lumine considerentur, cui gratiae agantur propter innumera eius beneficia, dum ipse glorificatur « per Christum, cum Christo et in Christo, in unitate Spiritus Sancti ». Communitas sic christiana sibi conscia rursus fit per Christum condita esse universa (cfr Col 1,16; Io 1,3) atque in eo, qui in forma servi venit ad nostram humanam condicionem participandam eamque redimendam, ipsa sunt recapitulata (cfr Eph 1,10), ut Deo Patri offerantur, a quo omnia originem ducunt et vitam. Suum per « Amen » doxologiae eucharisticae adhaerens, Dei Populus in fide et spe ad eschatologicam procurrit metam, cum Christus « tradiderit regnum Deo et Patri ... ut sit Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,24.28).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License