43. Hic « ascendens »
motus in omni eucharistica celebratione subest quam laetum eventum efficit,
grato animo ac spe imbutum, sed is praesertim in dominicali Missa effertur suo
peculiari nexu cum resurrectionis memoria. Laetitia ceterum « eucharistica »,
quae « sursum corda » fert, « motus descendenstis » est fructus, quem Deus in
nobis operatus est quique in Eucharistiae sacrificii natura inscriptus usque
manet, quae stat kenoseos mysterii suprema significatio et celebratio,
mysterii videlicet exinanitionis, per quam Christus « humiliavit semetipsum
factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis » (Philp 2,8).
Missa enim sacrificii
crucis viva est repraesentatio. Sub panis et vini specie, in quibus
Spiritus effusio est invocata, qui efficaci prorsusque singulari modo per
consecrationis verba operatur, Christus eodem immolationis actu ac in cruce
Patri sese offert. « In divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem
ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se
ipsum cruente obtulit ».(70) Suo sacrificio nectit Christus Ecclesiae
sacrificium. « In Eucharistia, sacrificium Christi fit sacrificium membrorum
Eius corporis. Vita fidelium, eorum laus, eorum dolor, eorum oratio, eorum
labor illis Christi Eiusque totali uniuntur oblationi, et sic novum acquirunt
valorem ».(71) Haec totius communitatis participatio manifeste sane
conspicitur in dominicali conventu, qui copiam dat ad aram cunctam hebdomadam
deferendi una cum toto humano onere, quo ipsa denotatur.
|