Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 44
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Paschale convivium ac fraternus concursus

44. Hic exinde concors conventus in convivii potissimum paschalis natura manifestatur, quae Eucharistiae est peculiaris, in qua Christus ipse fit alimentum. Etenim « eo fine Christus sacrificium hoc Ecclesiae concredidit: ut fideles illud, et spiritualiter, per fidem et caritatem, et sacramentaliter, per sacrae communionis convivium, participent. Participatio vero Cenae dominicae semper est communio cum Christo sese Patri pro nobis in sacrificium offerente ».(72) Quocirca Ecclesia fideles cohortatur ut communionem recipiant cum Eucharistiam participant, dummodo idoneis praeditos condicionibus atque, si sunt de gravi peccato conscii, eiusdem remissionem receperint per Reconciliationis sacramentum,(73) illius rei animum habentes, quem sanctus Paulus Corinthiae communitati memorabat (cfr 1 Cor 11, 2732). Communionis eucharisticae invitatio, ut liquet, Missa diei dominici aliorumque dierum festivorum contingente magnopere acuitur.

Magni praeterea est momenti promptam habere conscientiam quantopere communio cum Christo cum fratrum communione arte nectatur. Dominicalis congregatio eucharistica quidam est fraternitatis eventus, quam luculenter extollere debet celebratio, dum liturgicae actionis propria ratio servatur. Id iuvant servitium acceptionis atque precationis species, quae totius communitatis de necessitatibus sollicitatur. Pacis signum, in Romano ritu ante eucharisticam communionem significanter positum, quod permutatur, est magni ponderis factum, quod fideles ad agendum invitantur veluti documentum consentionis a Dei Populoredditum de omnibus rebus in celebratione actis,(74) ac mutuae dilectionis signum manifestum, quod unum panem participando suscipitur, gravis Christi verbi instante memoria: « Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum » (Mt 5,23-24).




72) S. Congr. Rituum, Instr. de cultu mysterii eucharistici Eucharisticum mysterium (25 Maii 1967), 3b: AAS 59 (1967), 541; cfr Pius XII, Litt. Enc. Mediator Dei (20 Novembris 1947), II: AAS 39 (1947), 564-566.



73) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1385; cfr quoque Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de receptione communionis eucharisticae a fidelibus qui post divortium novas inierunt nuptias (14 Septembris 1994): AAS 86 (1994), 974-979.



74) Cfr Innocentius I, Epist. 25, 1 Decentio Eugubino missa: PL 20, 553.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License