A
Missa ad « missionem »
45. Christi
Panem vitae discipuli accipientes se praestant ad obeunda, Resuscitati eiusque
Spiritus virtute, munera quae illos in vita ordinaria praestolantur.
Unicuique Christifideli, re vera, qui intellexit sensum eorum quae expleverit,
eucharistica Celebratio non potest intra templum exhauriri. Christiani, sicut
primi resurrectionis testes, quaque dominica convocati ad Resuscitati
praesentiam vivendam et confitendam, vocantur ut in sua cuiusque vita cotidiana
evangelizatores et testes fiant. Oportet ut oratio post communionem
atque conclusionis ritus — benedictio et Missae discessus — hoc in conspectu,
iterum detegantur et melius aestimentur, ut quotquot Eucharistiae participes
fuerunt responsalitatem sibi concreditam altiore ratione sentiant. Post
conventum solutum, Christi discipulus ad suum locum ordinarium revertitur
conscientia sibi data totius vitae suae donum reddendi, veluti hostia
spiritalis Deo placens (cfr Rom 12,1). Ille se debitorem animadvertit
erga fratres de iis quae in celebratione accepit, non aliter ac discipuli Emmaus
qui, cum Christum resuscitatum in « fractione panis » cognovissent (cfr Lc
24,30-32), necesse esse senserunt Ierusalem statim repetere ut cum fratribus
communicarent occursus Domini laetitiam (cfr Lc 24,33-35).
|