Praeceptum
dominicale
46. Cum
Eucharistia cor sit dominicae, intellegitur ob quam causam Pastores, inde a
primis saeculis, recordari non desierint suis fidelibus necessitatem
liturgicum conventum participandi. « Die dominica omnia seponentes —
declarat, exempli gratia, tractatus IIIo saeculo conscriptus cui titulus Didascalia
Apostolorum — concurrite diligenter ad ecclesiam, quia vestra est laus Deo
tributa. Nam qualem excusationem daturus est Deo, qui non convenit in eodem die
audire salutare verbum et nutriri alimento divino in aeternum manente?
».(75) Pastorum adhortatio plerumque effecit ut fideles ex animo
consentirent atque, etiamsi non defuerunt tempora et rerum adiuncta in quibus
decidit optata illa mentium attentio ad huius officii impletionem, necesse est
memorare germanam heroicam virtutem qua sacerdotes et Christifideles laici hoc
munus observaverunt tot in discriminibus atque in religiosae libertatis
censura, sicut patet inde a primis Ecclesiae saeculis usque ad aetatem nostram.
Sanctus
Iustinus, prima in sua Apologia ad imperatorem Antoninum adque Senatum, quadam
cum audacia conventus dominici christianum usum describere potuit, qui in eodem
loco Christianos congregabat sive urbanos sive ruricolas.(76) Cum,
Diocletiani flagrante vexatione, eorum conventus maxima severitate sint
interdicti, plurimi exstiterunt animosi Christiani qui edictum imperiale
provocaverint mortemque obierint ne Eucharistico sacrificio dominico die
deessent. Haec fuit agendi ratio martyrum Abitinensium, in Africa proconsulari,
qui accusatoribus responderunt: « Securi dominicum celebravimus [...] Quia non
potest intermitti dominicum [...]. Lex sic iubet »; « Sine dominico non
possumus ». Quaedam ex martyribus confessa est: « Nam et in collecta fui, et
dominicum cum fratribus celebravi, quia Christiana sum ».(77)
|