Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 47
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

47. Numquam desiit Ecclesia habere hoc conscientiae praeceptum, quod interiori haeret necessitati, quam primorum saeculorum Christiani tam fortiter intellexerunt, etiamsi primo quidem tempore necessarium non duxit illud esse praecipiendum. Tantummodo seriore aetate, ob aliquorum animi remissionem neglegentiamque, officium dominicalis Missae participandae significantius definivit: saepius id operata est cohortando, nonnumquam tamen certis canonicis normis usa est. Quod factum est variis in particularibus Conciliis inde a quarto saeculo (ita in Concilio Elvirensi anno 300, ubi sermo non est de officio verum de poenarum consectariis si quis ter afuerat) (78) ac praesertim inde a saeculo VI (quemadmodum factum est in Concilio Agdensi anno 506).(79) In universalem quandam consuetudinem certae obligationis transierunt haec Conciliorum particularium decreta, sicut aliquid omnino manifestum.(80)

Canonici Iuris Codex anno 1917 primum in legem universalem traditam consuetudinem convertit.(81) Vigens Codex eandem inculcat, affirmans: « Die dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi ».(82) Huiusmodi lex plerumque accepta est uti officium grave complectens: quod etiam Catechismus Catholicae Ecclesiae edocet,(83) planeque intellegitur ratio si dominicae pondus christiana in vita expenditur.




78) Cfr can. 21, Mansi, Conc. II,9.



79) Cfr can. 47, Mansi, Conc. VIII, col. 332.



80) Cfr propositio contraria, ab Innocentio XI condemnata anno1679, circa moralem obligationem festum sanctificandi.



81) Can. 1248: Festis de praecepto diebus Missa audienda est; can. 1247, 1: Dies festi sub praecepto in universa Ecclesia sunt... omnes et singuli dies dominici.



82) Codex Iuris Canonici, can. 1247; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 §§ 1.3, sic praecipit: « Christifideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis de praecepto Divinam Liturgiam participandi aut secundum praescripta vel legitimam consuetudinem propriae Ecclesiae sui iuris celebrationem laudum divinarum ».



83) N. 2181: Qui deliberate hanc obligationem transgrediuntur, grave committunt peccatum.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License