Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 48
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

48. Perinde atque heroicis priscis temporibus, hodie compluribus in orbis regionibus difficiles perhibentur condiciones iis qui fidem suam congruenter vivere satagunt. Rerum adiuncta sunt nonnunquam aperte infensa, alias — et quidem saepiusincuriosa atque a nuntio evangelico abhorrentia. Nisi opprimi voluerit Christifidelis, oportebit eum inniti christiana communitate. Quapropter necesse est sibi persuadeat de decretorio momento pro sua fidei vita tribuendo dominico conventui aliis cum fratribus ad Domini Pascham in Novi Foederis sacramento concelebrandam. Singulari deinde modo Episcoporum est curam ponere ad « dominicum diem [...] ab omnibus Christifidelibus rite agnoscendum, colendum et celebrandum veluti verum 'diem Domini', quo Ecclesia congregatur ad eius paschalis mysterii memoriam faciendam verbum Dei audiendo, sacrificium dominicum offerendo, et insuper oratione, caritate et vacatione ab operibus diem sanctificando ».(84)




84) S. Congr. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum Ecclesiae imago (22 Februarii 1973), 86a: Ench. Vat. 4, 2069.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License