Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 49
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

49. Quandoquidem fidelibus officium instat Missam participandi, nisi gravi impedimento prohibeantur, congruum etiam Pastoribus iniungitur officium ut veram praebeant omnibus facultatem eidem praecepto satisfaciendi. Hanc ad partem spectant iurisecclesiastici regulae, qualis est, exempli causa, facultas ipsi sacerdoti tributa, licentia quidem dioecesani Episcopi antea recepta, pluries die dominico atque festivis diebus celebrandi Missam,(85) instituendi Missas vespertinas (86) ac tandem etiam statuendi designationem secundum quam utile tempus ad obligationem explendam iam die Saturni vespera incipere, temporum convenientia facta primis cum dominici diei Vesperis.(87) Ad liturgicam consuetudinem enim dies festus incipit eiusmodi Sacris Vespertinis.(88) Propterea Missae liturgia nonnumquam « praefestivae » appellatae, quae vero reapse pleno iure « festiva » est, dominici diei est, instante etiam celebrantis officio ut homiliam sacram habeat et cum fidelibus precationem universalem absolvat.

Commonebunt praeterea pastores Christifideles ut, ipsis peregrinantibus a propriis domiciliis dominico die, sacris intersint sollemnibus ubi versantur, localem sic locupletantes communitatem per suam ipsorum testificationem. Simul vero oportebit has communitates fervidum exprimere hospitalitatis sensum erga fratres aliunde accedentes, in locis praesertim ad quae plures viatores et peregrinatores alliciuntur, quorum causa necesse saepe erit peculiaria capere consilia de adiutorio religioso praestando.(89)




85) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 905 § 2.



86) Cfr Pius XII, Const. Ap. Christus Dominus (6 Ianuarii 1953): AAS 45 (1953), 15-24; Motu proprio Sacram Communionem (19 Martii 1957): AAS 49 (1957), 177-178. Congr. S. Officii Instr. de disciplina circa ieiunium eucharisticum servanda (6 Ianuarii 1953): AAS 45 (1953), 47-51.



87) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1248 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 § 2.



88) Cfr Missale Romanum, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario, 3.



89) Cfr S. Congr. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum Ecclesiae imago (22 Februarii 1973), 86: Ench. Vat. 4, 2069-2073.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License