Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 51
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Celebratio illigans atque participata

51. Maxima praeterea danda erit opera ut universi adstantesiuvenes et adulti — se includi sentiant, dum eorum favetur implicationi illis in participationis actibus quos suadet commendatque liturgia ipsa.(90) Eorum tamen proprium sane est, qui pro fratribus sacerdotali funguntur ministerio, eucharisticum conficere Sacrificium idque Deo offerre universo pro populo.(91) Inseritur penitus hic distinctio illa, quae plus quam disciplinam solam excedit, propria inter celebrantis munera atque officia diaconibus fidelibusque non ordinatis tributa.(92) Debent tamen novisse Christifideles quod, propter receptum in baptismate commune sacerdotium, « in oblatione Eucharistiae concurrunt ».(93) Ipsi enim, munerum habita distinctione, « divinam Victimam Deo offerunt atque seipsos cum Ea; ita tum oblatione tum sacra communione... omnes in liturgica actione partem propriam agunt »,(94) cum inde lucem hauriunt ac vim unde baptismale suum sacerdotium per orationem vitaeque sanctae testificationem compleant.




90) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia,Sacrosanctum concilium, 14.26; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 4.6.12: AAS 81 (1989), 900-901; 902; 909-910.



91) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10.



92) Cfr Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem ad sacerdotum ministerium spectantem Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997), 6.8: AAS 89 (1997), 869.870-872.



93) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10.



94) Ibid., 11.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License