Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 52
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Christianae dominicae alia tempora

52. Eucharistiae participatio habetur quidem dominicae cor, attamen officium eam « sanctificandi » nimis coartatur ad illam unam participationem. Dies Domini bene agitur, cum integer grata operosaque memoria salvificorum Dei gestorum notatur. Hoc quemque Christi discipulum obstringit ut etiam aliis diei momentis, extra liturgicum contextum transactis — quae sunt: vita familiae, sociales necessitudines, oblectandi occasionestribuat modum quendam qui adiuvet ad extollendam pacem Resuscitati laetitiamque in communibus vitae adiunctis. Parentum filiorumque admodum tranquilla conveniendi ratio, exempli gratia, opportunitas esse potest non solum ad mutuam auditionem sese aperiendi, sed etiam ad tempus quoddam institutorium maiorisque meditationis simul vivendum. Et cur, deinde, in rerum ordinem inseruntur, etiam in Christifidelium laicorum vitam, si quidem fieri potest, peculiaria precum proposita — ut sunt praesertim, sollemnis Vesperarum celebratio —, vel etiam quaedam catechesis momenta, quae in dominicae vigilia vel dominicae vespera in animo christiano proprium Eucharistiae donum praeparent et compleant? Haec satis traditionalis « diei dominicae sanctificandae » ratio forsitan multis in locis difficilior est facta; Ecclesia tamen suam declarat fidem in Resuscitati virtute atque in Spiritus Sancti potentia, dum demonstrat, hodie magis quam umquam, se non satiari minimis vel mediocribus consiliis in fidei ambitu, atque Christianos adiuvat ad implendum quod perfectissimum est Dominoque gratum. Ceterum, prope difficultates, non desunt bona signa et adhortationis plena. Spiritus dono intercedente, multis in ecclesiasticis locis nova animadvertitur precis necessitas in multiplicibus eius formis. Religiositatis etiam antiqui modi denuo deteguntur, sicut peregrinatio, atque saepe Christifideles otio dominico utuntur ut sanctuaria adeant ad transigendum, interdum tota cum familia, altioris fidei experientiae tempus quoddam. Haec gratiae tempora apta evangelizatione sunt nutrienda veraque pastorali sapientia dirigenda.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License