Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 54
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Diffusiones radiophonicae et televisificae

54. Fideles tandem, qui impediuntur ob aegrotationem vel infirmitatem vel quamlibet aliam rationem, operam dabunt ut ex longinquo quo meliore possunt modo se cum Missae dominicae celebratione coniungant, praesertim per lectiones ac precationes a Missali eo die praestitutas, sicut etiam per spiritale Eucharistiae desiderium.(97) Pluribus in Nationibus facultatem praebent televisio ipsa et radiophonium ut eo ipso momento aliquis cum eucharistica Celebratione consocietur, quo ipsa in aliquo loco sacro peragitur.(98) Ut patet, ex se hoc emissionum genus non permittit ut praecepto diei dominici satisfiat, utpote quod participationem ipsius coetus fratrum postulet per congregationem eodem in loco atque facultatem deinde recipiendiEucharisticam communionem. Iis autem qui prohibentur ne Eucharistiam communicent proindeque a praecepto implendo liberantur, emissio televisifica aut radiophonica adiumentum magni momenti praebet, praesertim si magno animo completur officio ministrorum extraordinariorum qui ad infirmos Eucharistiam deferunt, quibus etiam salutationem et totius communitatis solidarietatem adferunt. Hoc quidem modo his Christianis etiam uberes fructus importat dominica Missa, ipsique propterea transigere possunt dominicam ipsam uti « diem Domini » et « diem Ecclesiae ».

 




97) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1248 § 2; Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983), III: AAS 75 (1983), 1007.



98) Cfr Pontificium Consilium Instrumentis Communicationis Socialis Praepositum, Instr. Communio et progressio (23 Maii 1971), 150-152.157: AAS 63 (1971), 645-646.647.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License