Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput IV DIES HOMINIS DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII, QUIETIS ET SOLIDARIETATIS
    • 55
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV

DIES HOMINIS

DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII,
QUIETIS ET SOLIDARIETATIS

Christi « gaudium impletum »

55. « Benedictus qui magnum diem dominicum supra ceteros dies extulit. Caeli et terra, angeli et homines gaudio indulgent ».(99) Verba haec Maronitae liturgiae recte ostendunt vehementes gaudii conclamationes, quae constanter per saecula, sive in occidentali sive in orientali liturgia, dominicum designant diem. Ceterum, ut memoriae proditum est, priusquam requietis dies habereturpraesertim quoniam tunc temporis in Calendario civili non praevisus erat —, Christiani vixerunt hebdomadalem diem Domini a mortuis resuscitati praesertim tamquam tempus gaudii. « Prima autem sabbati delectamini omni tempore » legimus in Didascalia Apostolorum. (100) Quod quidem per idoneos gestus in actionibus quoque liturgicis evidenter ostendebatur. (101) Speciem quidem gaudii paschalis cuiusque hebdomadae sanctus Augustinus his verbis luculenter exprimit: « Propter hoc et ieiunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus dominicis... Alleluia canitur ». (102)




99) Diaconalis acclamatio in honorem diei dominici: cfr textus Syriacus in Missali secundum ritum Ecclesiae AntiochiaeMaronitarum (in editione Syriaca et Arabica), Jounieh (in Libano) 1959, 38.



100) V, 20, 11, ed. F.X. Funk, 1905, 298; cfr Didaché 14, 1, ed. F.X. Funk, 1901, 32; Tertullianus, Apologeticum 16, 11: CCL 1, 116. Legatur praesertim Epistola Barnabae 15, 9: SC 172, 188-189: Idcirco et diem octavum in laetitia agimus; quo et Iesus resurrexit a mortuis, et cum apparuisset, ascendit ad caelos.



101) Tertullianus verbi gratia nos edocet illis diebus dominicis vetitum esse genua flectere, quoniam haec positio, quae tunc temporis gestus paenitentiae habebatur, haud congruens cum die gaudii esse videbatur: cfr De corona 3, 4: CCL 2, 1043.



102) Ep. 55, 28: CSEL 342, 202.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License