Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
56. Praeter singula signa ritualia quae procedente tempore de ecclessiali more mutari possunt, id tamen firmum manet, quod dominicus dies, qui primam Christi resuscitati experientiam singulis hebdomadis resonare facit, non potest non insigniri illo gaudio quo discipuli Magistrum exceperunt: « Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino » (Io 20,20). In illis adimplebatur, uti postea adimplebitur per omnes christianas generationes, illud effatum quod Iesus priusquam pateretur protulerat: « Vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium » (Io 16,20). Nonne Ipsemet oraverat ut discipuli « impletum gaudium » (cfr Io 17,13) haberent? Festiva Eucharistiae dominicalis indoles gaudium exhibet quod Christus per donum Spiritus Ecclesiae suae demandat. Gaudium quidem inter fructus Spiritus Sancti refertur (Cfr Rom 14,17; Gal 5,22).
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |