58. Nihilominus inter
gaudium christianum et vera hominum gaudia non datur oppositio. Haec immo
extolluntur et penitus gaudio nituntur Christi glorificati (cfr Act
2,24-31), qui, secundum Dei consilium, perfecta est imago et revelatio hominis.
Sicut scripsit in Adhortatione de gaudio christiano Decessor Noster Paulus VI,
« gaudium christianum essentialiter est spiritualis participatio illius gaudii
inscrutabilis, divini simul et humani, quod in animo est Iesu Christi
glorificati ». (104) Idem Pontifex sub finem Adhortationis adprecabatur
ut Ecclesia die Domini ardenter testificaretur ipsum gaudium quo gavisi sunt
Apostoli vespere Paschatis, cum Dominum suis oculis conspexerunt. Hortabatur
itaque Pastores ut urgerent « baptizatorum fidelitatem ad Eucharistiam diebus
dominicis festive laetanterque celebrandam. Quo enim modo hunc occursum
neglegant, tantumque convivium, quod Christus suo pro amore nobis apparat? Haec
igitur Eucharistiae participatio quam dignissime et cum iucunditate fiat! Ipse
Christus, cruci affixus itemque glorificatus, graditur in medio discipulorum
suorum, ut omnes pertrahat in renovationem resurrectione sua factam. Fastigium
est heic Foederis amoris inter Deum eiusque populum: signum et fons christianae
laetitiae est, itemque statio itineris ad aeternam ducentis sollemnitatem ». (105) Hoc in fidei prospectu, christianus
dies dominicus authentico sensu significat « festum agere », dies est a Deo
homini datus ad eius plenum humanum et spiritalem profectum.
|