Sabbati
observantia
59. Haec
christianae dominicae indoles peculiari modo in luce collocat mensuram
impletionis sabbati Veteris Testamenti. In Domini die, quem Vetus Testamentum
cum opere creationis (cfr Gn 2,1-3; Ex 20,8-11) atque cum Exodo
(cfr Dt 5,12-15) nectit, Christianus vocatur ad novam creationem
nuntiandam novumque foedus, quae in paschali Christi mysterio sunt impleta.
Creationis celebratio, potius quam abrogetur, perspicitur sub christocentrico
prospectu, sub lumine nempe divini consilii, quod est « recapitulare omnia in
Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso » (Eph 1,10).
Vicissim, plenus quoque tribuitur sensus memorabili eventui liberationis in
Exodo peractae, qui convertitur in memorabilem eventum redemptionis universalis
a Christo mortuo et a mortuis resuscitato expletae. Dominicus dies itaque,
potius quam sabbati « substitutio », plena est eius impletio et quodam modo eius
diffusio eiusque absoluta significatio, quatenus refertur ad historiae salutis
iter, quod in Christo fastigium suum attingit.
|