Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput IV DIES HOMINIS DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII, QUIETIS ET SOLIDARIETATIS
    • 60
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

60. Ad hanc rationem biblica theologia vocis « shabbat », quin ullum afferat detrimentum naturae christianae diei dominici, in integrum restitui potest. Ea nos semper reducit, stupore minime remisso, in illud arcanum exordium, quo aeternum Dei Verbum, libero amoris consilio, ex nihilo mundum eduxit. Sigillum creatricis operae fuit benedictio et consecratio illius diei, quo Deus « requievit ab universo opere, quod patrarat » (Gn 2,3). Ex quo die Deus quievit, sensum acquirit tempus, quod, labentibus hebdomadis, non tantum chronologicum rhythmum, sed, ut ita dicamus, halitum quendam theologicum assumit. Perennis diei « shabbat » reditus tempus enim eripit a periculo sese in seipsum flectendi, ut pateat conspectui aeternitatis, per Dei receptionem eiusque kairous temporum, scilicet gratiae eiusque salutis interventum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License